Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XIII. De miris effectibus fulgurum &c. - Cap. XIIII. De circulis hyemalibus, & effectibus eorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Resistentia dissipantur | ostendit, dum asserit, fulmen diversimode materiam penetrare, quia valentiora, |
atque resistentia vehementius dissipat, cedentia vero nonnunquam sine | |
injuria transit: cum lapide, ferroque, & durissimis quibuscunque confligit, | |
Terræmotus. | quia viam per illa necesse est quærat: teneris, ac rarioribus parcit, quia minus obsistunt. |
Fiunt etiam terræmotus valde vehementes in frigidis illis terris, led raro | |
noxii, aut durabiles. Vbi autem (vt in Italia ) diutius, & damnabilius fieri | |
videntur, vt nuper in Scarparia Florentinorum horribile restat editum exemplum: | |
Remedium saluberrimum fulguris avertendi. | tunc antiquus, & fidelis historicus Sigebertus in verbo Constantinopoli sol. |
XII. dat tale remedium divinitus revelatum, vt populus, vel clerus devote, & frequenter | |
cantent: Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus, & immortalis, miserere nobis: | |
nihil aliud apponentes, vt dicit in forma. |
Circuli solares. | SOLENT quandoquidem circuli sub hujusmodi imaginibus |
versus Septentrionem, altis nivibus terram tegentibus, | |
circa vernum æquinoctium apparere, tali videlicet | |
situ: vt amplissimus circulus, per Orizontem sparsus, | |
totalitet albus est, ita & tres orbiculi, in eius supersifie | |
divisim appendentes: qui tamen versus Orientem croceo | |
colore, quasi solem imitantes, distinguuntur. Præterea | |
ipus solare corpus corona, sive halone, instar iridis, in | |
colore circundarum est vtroque latere solis imagines puniceo | |
colore annexas habens: a quibus imaginibus, sive duobus solibus, duo semicirculi | |
Circuli evanescentes | ad similitudinem arcuum per transversum sese incidentes, exurgunt, ac |
tandem more halorium extensi, evanescunt. Circa vmbilicum, vel centrum amplissimi | |
circuli, iris est obversa, quæ in tenui nube splendet. Deinde eidem iridi in | |
colore, situque contraria, alia apparet iris subnigra. Postmodum versus meridiem | |
per amplissimum circulum transversa iris eadem, & subfusca protenditur, colore | |
semper variato, quemadmodum fieri solet in arcu, sive iride cœlesti. Hi tamen circuli, | |
sive halones, vix vltra duas horas cum dimidia durant, semper habentes, vel siti | |
Circulorum effectus. | natura, vel alia quavis secreta ratione, pessimos proxime secuturi temporis eventus, |
videlicet portentosa tonitrua, atque fulmina, quæ ædes, & iumenta prosternunt, | |
captivitates, & occisiones tam nobilium, quam plebeiorum, ac incolarum rapinas, | |
præterea |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>