Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XXXV. De menstruis signis tonitruorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Tonitrua æstiva frequentiora . | ETSI omni tempore anni obleruari solent vapores, ac fumi , |
vnde tonitrua , ac fulmina nubium repercussione generantur , | |
maxime tamen in æstate, quando abundantius caloris | |
virtute extrahuntur, atque altius elevantur , prout omnibus | |
Vapores expelluntur | relinquitur manifestum . In hyeme autem, & in vere , |
Autumnus frigidus & siccus. | licet fumi , vaporesque spissi ex terræ visceribus magis expelluntur, |
quam extrahuntur,minus tamen ob caloris defectum | |
ad superiora aëris eriguntur , sed inferius remanent , pluvias, | |
& ventos.producturi. In autumno autem. qui ( teste Seneca ’) | |
frigidus est , & siccus , neque humor est , qui elevetur , neque calor , qui elevet , | |
Tonitrua portentosa in hyeme. | cum omnia videantur asperrimo gelum consumi . Cumque hæc communi ordine naturæ |
fere vbique, per orhem evenire soleant, attamen in partibus Septentrionis (vti etiam | |
Herodoto placet) portentosa tonitrua quandoque in hyeme evenire contingit, forte | |
Venæ sulphureæ. | ob calidas minerarum exhalationes ibidem abundantes, & sulphureas venas,quæ |
quosdam lacus(prout infra dicetur) in algidissimas hyeme nequaquam congelari permittunt . | |
Tonitruis agricolæ & naucleri turbantur. | Quæ quidem tonitrua ,vt importune veniunt , ita minori admiratione |
agricolas turbant , & naucleros : qui etsi hæc brumalia tonitrua velut ostenta diiudicant , | |
singulo tamen mense,dum eveniunt , eorum effectus observant . | |
Ian. | Ianuarii tronitrua significant plus solito invalescere ventos, & erectas exurgere fruges. |
Febru. | Februarii maximam afferre mortalitatem , præsertim eorum,qui deliciose vivunt. |
Mar. | Martii validos tumescere ventos,anni quoque fertilitatem,&strepitus judiciorum. |
Apri. | Aprilis pluviam segetibus aptam, & lætam agri faciem, toto anno duraturam. |
Maius. | Maii omnia contrana signant, penuriam frugum,ac formidabilemi caristiam omnium rerum. |
Iun. | Iunii prætendunt fertilisatem abundantiorem, attamen,ægritudines expavescendas. |
Jul. | Iulii etiam frumentorum abundantiam,led leguminum, ac fructuum destructionem. |
Aug. | Augusti tonitrua signant pacificum hominum convictum,ægritudine tamem formidulosam. |
Sept | Septembris fertilitatem anni , ac bella , & seditiones , ac cædes imminere. |
Oct. | Octobris portentosa æstimantur tonitrua,quia tempestates indicant imminere in terra , |
& mari. | |
Novem. | Novembris,etsi rarissimis annis contingunt,pollicentur tamen fertilitatem sequentis anni. |
Decem. | Decembris tonitrua significant omnium rerum abudantia, ac jucundum hominum convictum. |
Sunt |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>