Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. II. De suppolarium hominum superstitiosa cultura
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
NEC extrema Septentrionis portio ( quam plerique ob intensissima | |
frigora inhabitabilem putant ) immunis est a sacrilegis | |
ritibus, culturaque dæmoniorum statuto eorum tempore | |
impendendis. Habent etenim gentes illæ sylvestres | |
( vti reliquæ orbis nationes, quæ videntur his civiliores) | |
non exiles causas, quibus publicum errorem, & mentitam | |
in rebus etiam frivolis divinitatem quærant, & tueantur. | |
Solem adorant suppolares. | Solem igitur toto æstatis cursum eis lucentem adorant, |
gratias ei offerentes, quod lumen contra tenebras perpessas, | |
& calorem contra immensa frigora adducit. Quæ quantumcunque | |
Frigota non execrantur. | intolerabilia videntur, nunquam tamen improperiis more quorundam Indorum |
execrantur, sed tantum dicunt: Hæc fatua, ac stulta sunt frigora, atque tenebræ | |
Hyems fatua. | mensuram excedentes &c. Simili etiam ratione lunam adorant, quia hyeme remoto |
Luna. | sole continue eius vtuntur lumine: quo propter interlunium deficiente, sub |
lucidissimis stellis nivium candore clarius micantibus, quæcunque negotia sua etiam | |
diurno tempore disponunt, vt infra lib. IIII. cap. VI. colligetur. Præterea gentes | |
Pannus rubeus. | illæ suppolares stupidiore quodam errore dæmonum illuduntur. Rubeum etenim |
pannum pertica, vel hasta sursum appensum attentis precationibus, & cultiore | |
ritu venerantur, divinam quandam virtutem, propter colorem rubeum animalium, | |
sanguini similem, eidem inesse putantes. Similiter quia eius inspectione arbitrantur se | |
foriunatiores fore belluarum: interemptores, earum sanguinem ebibentes, prout inferius dicetur | |
Coloris rubei ratio. | de moribus Lappomannorum. Quæ autem rubei coloris ratio in satis hostilibus |
antiquitus servabatur. Herodotus lib. III. attestatur. Ait enim: Veteri instituto | |
Naves rubricatæ. | naves omnes erant rubrica delibutæ &c. Quod ex oraculo Pythio asservit, |
Legatus rubeus. | naves videlicet esse ligneum agmen, atque eas rubeum legatum habituras, tali scilicet |
Vir vaser. | a ceteris hostibus distinctum. Vir vaser adsit oportet, qui notet e ligno agmen, |
legatumque rubentem. Ait etiam Plinius lib XXXV. cap. VII. de coloribus classicis, | |
Propugnatores ivuat speciose mori. | quod juvat propugnatores ad mortem, aut certe cædem, speciose vehi. Quod |
forsitan in Getmania attenditur, dum aliquo notabili delicto reperto consules ac | |
magnates supposito rubeo panno capite plectuntur. Vult etiam Vopiscus, rubeum | |
colorem |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>