Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. XI. De Eluarum, id est, spectrorum nocturna chorea - Cap. XII. De pugna contra Faunos
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
assueverant, insigni ardore orbiculariter peresus, non parit arenti redivivum cespite | |
gramen. Hunc nocturnum monstrorum ludum vocant incolæ Choream Elvarum: | Chorea elvarum. |
de quibus eam habent opinionem, quod animi eorum hominum, qui se corporeis | |
voluptatibus dedunt, earumque quasi ministros præbent, impulsuique libidinum obediunt, | |
ac divina, & humana jura violant, corporibus illapsi circum terram ipsam | |
volutantur. E quorum numero credunt eos esse, qui se adhuc nostro seculo in effigie. | Opinio pœnarum. |
humana accommodare solent ministeriis hominum nocturnis horis laborando, | |
equosque, & jumenta curando, vt infra cap. XX. de ministerio dæmonum hoc eodem | Spuns familiares. |
libro ostendetur. |
![]() |
CVM varia portenta, innumeraque præstigia pene per totum | Lemures. |
orbem olim fuisse tranfacta testetur antiquitas, lemures | Fauni. |
videlicet, & faunos, satyros, larvas, aquilos, striges, lamias, | Satyri. |
manes panumque cateruas, quibus homines aut | Laruæ. |
falso applausu turpiter illudebantur, aut indicibili terrore, | Aquili. |
& laniatu ad extrema fata crudeliter rapiebantur: non pusavi | Striges. |
silendum fore, quibus ingeniis, & armis hujusmodi | Lamiæ. |
spectris apud Aquilonares occurrebatur. Traditur enim, | Manes. |
nobiles Gothorum athletas cum monstris, & inusitatæ feritatis | Panes. |
belluis, velob imbecillorum hominum liberationem, vel experiendæ virtutis | |
gratia, sæpe solos pugnavisse: cavebantque, necommitatiores belluam aliquam aggrederentur, | |
quam fortium virorum permitteret consuetudo. Regnerus Sueticus | Regnerus rex & pugil. |
pugil & Rex, adversus obscœniissimas nocturnorum portentorum cateruas a Thorilda | |
noverca muliere crudelissima immissas, noctem dimicando permensus, luce | |
reddita varias laruarum formulas, & inusitata specierum figmenta passim aruis incidisse | |
cognoscit: inter quas & ipsius Thorildæ crebris obfusa vulneribus effigies | Thorilda. |
visebatur. Quo facto & athleticam sibi claritatem accivit, & paternum regnum ab | Broderus. |
inimicis eripuit. Præterea Broderus quidam, & Buchi cum Rege Gormone novum | Buchi. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>