Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quartus. De bellis et moribus sylvesterium paganorum ac vicinorum - Cap. IX. De exercitiis sublunaribus - Cap. X. De nauibus neruo, & radicibus colligatis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
plus oneris duo jumenta(prout superius dictum est, & infra de glacialibus bellis ostendetur) | Onera duobus jumentis trahuntur immensa. |
in lubrica glacie, vel trita nive, quam decem equi in campestribus plaustris | |
pertrahere solent. Quo autem ad lucem excellentem, ne tempori dormitionis | |
eorum noceat, satis opportuna remedia sive in ædibus, sive tentoriis servant: immo | |
nec lux clarissime rutilans, aut caumata eius tantum obsunt indigenis, quantum tristissimi | Culices tristissimi. |
culices: qui forsitan Aegyptiacis sunt tristiores, vt infra de eisdem erit ostendendum, | |
& remediis eorundem. |
QVIA in extremis Aquilonaribus terris nullæ mineiæ ferrex, | |
cupreæ, aut argenteæ adhuc repertæ sunt, (licet beatissimus | Aurum ab Aquilone venit. |
Iob dicat, ab Aquilone venire aurum ) multusque, & | |
necessarius vsus navigiorum, ob aquarum multitudinem ferro | |
firmandorum, hominibus illis est inquirendus: ideoque navigia | |
fabricaturi, maxime ad piscatorium vsum, fissiles pinos, | Abietes fissiles. |
& abietes in eorum nemoribus ad subtiles tabulas redactas | |
( nullo existente ferreo clavo, ) tenerrimis arborum radicibus | |
recenter extractis, quasi canopeis funibus insigni ingenio | |
componunt. Alii restibus, & viminibus arborum populearum, aut alterius | |
generis, præterquam quercinis, ad CC. milliaria Gothica, sive Germanica prope non | |
crescentibus, navigia ligant. Sed abietes, & pini adeo proceræ altitudinis, ac rectitudinis | |
sunt, vtaptissimæ sint ad quemlibet necessarium vsum, etiam lucricupidis ad | |
opulentum quæstum, quando vltramarinis mercaroribus vendi possunt. Alii fabricando | Nervi loco clavorum. |
naves conversis, ac contritis animalium nervis, præcipue rangiserorum, sole ventoque | |
siccatis, tabulata conjungunt. Sed hi nervi instar stuparum sunt a subtilioribus nervis | Fila e nervis. |
pro vsu filorum purgatis, extracti, & excrescentes, prout alibi de vtilitate rangiferorum | |
lib. de animalibus ostendetur. Omnia igitur navigia vndecumque fabricata, combinataque | Pix. |
fuerint, pinea pice (cujus inexhausta abundantia ibidem adest ) diligentissime | |
liniuntur, clavisque ligneis intus, forisue, vbi opus fuerit, fortissime compaginantur. | Navigia curta. |
Navigia autem marinis fluctibus deputanda, admodum curta, non profunda | |
sunt: sed valde lata, proportione debita pro vsu velorum in tempestatibus reservata, fabricantur | |
eo que breves vndæ sunt, & spumosæ, propter latentia sub aquis saxa, excitatæ. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>