Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. I
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
eius ( quatenus libuerit ) circa finem inspiciat: comperietque Danicam regionem | |||
giganteo cultu quondam exercitam, prout eximiæ magnitudinis saxa veterum | |||
bustis, ac speluncis affixa testantur. Quod si quis vi monstrosa patratum ambigat, | |||
quorundam montium excelsa suspiciat, dicatque si callet, quis eorum verticibus | |||
Immobilis moles. | cautes tantæ granditatis invexerit. Inopinabile nanque quivis miraculi hujus | ||
æstimator advertet, vt molem super plano minime, vel difficile mobilem, sin tantum | |||
montanæ sublimitatis apicem simplex mortalitatis labor, aut vsitatus humani | |||
roboris conatus extulerit. Vtrum vero talium rerum autores post diluvium gigantes | |||
extiterint, an viri corporis viribus ante alios præditi, testatur se parum notitiæ | |||
Suetia & Gothia in 1370. annis antequam Dania reges habuit. | ex Damæ antiquitatibus invenisse. Forte si superioris Suetiæ, atque Gothiæ | ||
cautes, & saxa examinasset, præclarissima veterum gesta mirabili suo ingenio ad | |||
posteros transtulisset: cum Suetia, & Gothia mille trecentis septuaginta annis Reges, | |||
& Principes habuerint, antequam Dan primus Rex in Dania regnare cœpit: | |||
quorum magnifica gesta saxis insculpta, nostri temporis curiositas intuetur. Distinguit | |||
Triplex genus mathematicorum. | tamen ipsi Saxo triplices quondam sub specie gigantum, ac pugilum, mathematicos | ||
extirisse, atque inauditi generis miracula discretis præstigiis exercuisse. Primi | |||
suere monstrosi generis viri Gigantes dicti, humanam magnitudinem corporum | |||
1. Gigantes. | granditate superantes. Secundi Physiculatores, artem habentes phythonicam: qui | ||
2. Physiculatores. | quantum superioribus habitu cessere corporeo, tantum vivaci mentis ingenio perstiterunt. | ||
Inter hos, & Gigantes assiduum bellorum de rerum summa certamen erat, | |||
donec Giganteum genus armis subigerent, sibique & regnandi jus, & divinitatis opinionem | |||
3. | consciscerent. Tertii vero e superiorum copula pullulantes, naturæ eorum | ||
nec corporum magnitudine, nec artium exercitio respondebant. His tamen apud | |||
delusas præstigiis mentes divinitatis accessit opinio, prout III. lib. in multis | |||
cap. fuerat enarratum. Nec mirandum, si portentis eorum simplex consenserit in | |||
Barbaries simplex. | adulterino deorum cultu barbaries, cum Romanorum olim immensa prudentia talium | ||
quorundam mentitis honoribus illudebatur, prout divus August. | |||
Romanorum prudentia illusa. | de civita. Dei lib. II. cap. IIII. & lib. VI. cap. IX. de turpissimis | ||
deorum officiis modestius, quam sceleris | |||
horror exigit, disputando, quamplurima | |||
adducit: quantæ scilicet | |||
turpitudinis, absurditatis, | |||
indignitatis, ac falsitatis fuerit eorum profana cultura. | |||
De diversitate | |||
’nj8x$d0gg/@x2w"2p’njdd</table> << prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >> Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >> https://runeberg.org/olmagnus/0242.html |