| sub montis cujusdam clivo sessione quæsita, adversum ventis, ac nivibus corpus | | Vnus contra 9. simul vno tempore. |
| præbuit. Tunc, ac si verno tempore apricandum esset, deposita veste, demendis |
| operam pulicibus dabat. Purpureum quoque amiculum, quo nuper a Helga Cid | | Purpureum amiculum. |
| erat nomen Regiæ sponsæ ) donatus fuerat, sentibus injecit, ne contra sævientia |
| grandinis tela, indumentorum vmbracula mutuatus viderentur. Tunc athletæ montem |
| ex opposito subeuntes, aversum ventis sedendi locum petunt: accensoque igne, |
| frigus depellunt. Denique non viso Starchatero, quendam montis fastigio immittunt, |
| qui tanquam e specula eius contemplaretur adventum. Is in devexa montis parte | | Specula. |
| senem prospicit, scapulis tenus nivali desuper respersione contectum: quem percontatur, |
| an is sit, qui promissas pugnæ partes agere debeat. Cunque se esse hunc Starchaterus |
| astrueret, supervenientes cæteri, pariterne omnes, an singillatim excipere | | Triste canum agmen. |
| statuisset, interrogant. At ille: Quoties, inquit, mihi triste canum agmen oblatrat, |
| simul, non vicissim eos abigere soleo. Ita se cum vniversis, quam singulis confligere | | Dictis prius, quam armis. |
| malle significans, prius adversarios dictis, quam armis contemnendos putabat. |
| Inito conflictu: sex eorum absque mutuo vulnerum receptu prostravit: tres vero residuos, | | Pugiles 9. consumuntur. |
| quanquam multis vulneribus ab eis affectus, fratrum exemplo consumpsit: |
| quæ quidem vulnera soli ruricolæ filio, ob officii venerationem, credidit restauranda. | | Ruricolæ medicamen. |
| Is enim evulsas stomachi partes pristino loco restituit, elapsamque |
| extorum congeriem nexili viminum complexione perstrinxit. |
| Ne autem indonatam invenis humanitatem relinqueret, |
| chlamydem vepribus injectam, |
| oblatæ dignationis præmium |
| effecit. |
| |
| |
| |