| quam ad senectutem cœlebs pervenerat, non minus tamen Regis promissione, quam athletæ |
| petulantia concitatus, pugnæ locum accessit. Grimmonem appetens, extremos |
Grimmo pugil. | loricæ nexus cum occidua clypei parte persecuit. Quod factum Grimmo admiratione |
| prosecutus, Vetulum, inquit, acrius dimicantem non memini. Statimque |
| ferrum exerens, objectum clypeum gladio convulsit: cujus immorantem ictui dexteram |
| Haldanus ferro corripuit, vulnereque in femur misso, eum perpetuo reddidit |
Multa pecuniæ. | mutilatum: vtque reliquiass languentis vitae retineret, pecuniarum multatione coëgit. |
Ebbo pirata. | Postremo Ebbonem plebeium insignem piratam, virtutis fiducia filiam Regis Gothorum, |
| atque dimidium regni in dotem postulantem, ea audacia repressit, vt despicabiles |
| generis sui sordes, eximiæ nobilitatis splendori miscere non præsumeret, multominus |
| regni confortium affectare. Atque ea prolata comminatione, die non suppetente, |
Nocturnum certamen. | sub splendida luna eum interemit, tanquam nocturnum certamen monstro |
| exhibiturus. |
| |
| |
| |
| De alio quodam Haldano, & gestis eius. |
| |
| CAP. XI. |
| |
| NEC minori claritudine inter fortissimos pugiles memoratur |
Augurium venturi triumphi. | alter quidam Haldanus Borchari Norvegiani, atque Dropthæ |
| Regiæ prolis filius: cujus juventæ initia stoliditatis opinione |
| referta fuere: sequens vero ætas fulgentissimis operum |
| insignibus illustris evasit, maximisque vitæ ornamentis inclaruit. |
| Adolescens pugilem ingenuæ famæ, quod ab eo |
| pueriliter obludens colapho percussus esset, gestamine, quod |
Retho pirata. | in manu habebat, petitum oppressit: augurio apud omnes |
| relicto, quanta animi, atque vinum magnitudine in hostes |
Vilissimus prædo. | triumphaturus esset. Ea tempestate Retho Ruthenorum pirata |
| plures provincias rapinæ, & crudelitatis injuriis profligabat: cujus tam insignis atrocitas |
Rethare. | erat, vt cæteris extremæ captorum nuditati parcentibus, hic etiam se |
Haldanus. | cretiores corporum partes tegminibus spoliare deforme non duceret. Vnde graves |
| adhuc, immanesque rapinæ, Rotheran cognominari solent. Habebat & aliam |
| torquendi |
| |