| in mente corrupta exæstuat iniquus assensus: qui sola oculorum aversione, &C | Oculi avertendi a spectaculis indignis. |
| occasione purgari poterit, ne violatæ, vel violandæ pudicitiæ rumorem accendat: quo |
| sicut nil levius, vel celerius circumvolat, ita diligenter avertenda est omnis suspicio, |
| & species mali. Quæ enim semel audit sive jure, sive etiam injuria, magna cum |
| difficultate populi famam recuperare potest: fœmina enim suspectæ pudicitiæ infeliccm | Infamia cito oritur. |
| vitam agit. At quando non omnia in optima fœmina esse possunt, pudicitia |
| sola est, quæ supplet, quæcunque desunt. Hæc dotis inopiam auget: deformitatem | Pudicitia commedabilis, & virtus eius. |
| non modo ornat, verum ad pulchritudinis speciem redigit: ignobilitatem illustratr: |
| & denique cuncta adimplet, quæ aliqua e parte deesse possent. Pudicitia gratam |
| parentibus, majoribusque matronam facit: cuis sanguinem nullo adulterio vitiatum | Adulteria non suspicanda, |
| suspicatur, hæc eandem liberis commendatissimam reddit: quibus nec de matre vnquam |
| erubescendum est, nec de patre ambigendum. Hæc denique efficit, vt neque jurgia, |
| neque suspicionem formidet, cum sibi conscia sit, ab omni externi corporis congrestu |
| se innoxiam esse: pro qua nedum luctandum est, sed omne certamen (vt supra | Certamen pro pudicitia. |
| cap. XXX. dictum est ) subeundum, ne pudicitia, aut virginitas amittatur: |
| quemadmodum de multis virginibus constantissimis in sacris, & profanis historiis | Testimonia scripturæ. |
| sine vlteriori repetitionere linquitur manifestum: idque genus triumphantium eo reputatur |
| laude perpetua commendabilius, quo in omni bellorum genere difficilius est |
| prosternere proprias passiones. Mulier autem carnis illecebris superata, | Mulier impudica sceleratissima, |
| vestem ( scelere pessimo admisso ) mutat, omnemque verecundiam: |
| & pudicitiam deponit, atque in quæque turpissima |
| flagitia ruit: a cujus malitia, velut |
| exitiali toxico, omnibus |
| est cavendum. |
|
|
|
| LIBRI QVINTI FINIS. |
|