| scetorum, suffocatione ventorum, ruptura funiculorum, opprimunt | Pericula laboratorum. |
| aut conturbant, vt fractis cervicibus decidant, aut magnitudine periculorum Deum |
| biasphement, profundiorem dæmonum catenam illico subituri. Idque posissimum |
| faciunt in ditioribus argenti mineris, vbi spes eminet vberior infiniti thesauri inveniendi. | Minerarum desolatio. |
| Hacque ratione plurimæ mineræ ditissimæ, penitus desolatæ videntur. ac peritus |
| invalidatæ, maxime quod in metallicis locis sex genera dæmonum cæteris maligniora | Dæmonum sex genera in metallis. |
| inuemantur: quorum pavore, atque noxio insultu, multi metallici laboratores |
| periclitantur. Quid vero Germanicus scriptor Munsterus de simili spirituum |
| illusione, immo oppressione senserit, ita aperietur: Compertum, inquit, genus | Dæmones vagantur. |
| dæmonum in nonnullis sodinis versari: quorum quidam nihil damni metallicis inferunt, |
| sed in puteis vagantur, ac laboribus, cum nihil agant, videntur se exercere, |
| nunc cavando venam, nunc ingerendo in modulos id quod est effosum, nunc |
| machinam versando tractoriam, nunc irritando operarios: idque potissimum faciunt |
| in his specubus, e quibus multum argenti effoditur, vel magna eius inveniendi spes |
| est. Alii vero admodum noxii sunt, vt ille, qui ante aliquot annos Annæbergi fodinam, | Noxii. |
| cui nomen Corona rosacea est, ideo infestam habebat, vt metallicos XII. | Laboratores 12 necati. |
| necarit, ac ea de re fodina, quantumuis argento dives esset, relicta suit. Hæc omnia |
| habeo e doctissimo viro, summoque philosopho Georgio Agricola. Romani | Romani. |
| olim damnatos ad mortem, in hujusmodi cryptas destinassent, quibus cacodæmones |
sic illusissent.
De fulgure montium Metallicorum.
CAP. XI. |
| MONTES minerales inhabitantes sæpissime tonitruo, |
| fulgure, fulmine, aut coruscatione flagrante, mirabiles effectus | Pericula laboratorum. |
| inexhalationibus minerarum experiuntur, crassum |
| videlicet ab antris vaporem, qui omnia obumbrat: gravem |
| in superficie montium circa exitum & introitum aëris strepitum |
| qui arcet accedentes: & super omnia intolerabilem |
| fœtorem, sulphureo fulminis odori admixtum: quem siquis | Fœtor. |
| insuetus eo accedens hauserit, ægritudinem incurret dissici |
| lime restaurandam, oppilationem videlicet meatuum gutturis: | Cervisiæ medicina. |
| quæ calida cervicia immixto butyro repente pota, dissoluitur, vt successive |
|