| pretiosi muneris loco nunc, vt olim, amica vicissitudine inter principes locum obtinent, |
| quia singulis temporibus grata videntur & accepta, vsuque delectabili ( teste |
| eodem Cassiodo. lib. V. in principio ) apud Regem Theodericum, & alios principes |
| servabantur. Si etiam quis de omnibus, vel pluribus bellicis instrumentis aliquid |
| intueri desiderat, videat Isido. lib. XVIII. qui nihil in hoc oneroso solatio videntur |
| omisisse docendum. Igitur Septentrionales populi gladiis, lanceis, pugionibus, | Armorum nomina. |
| spathis, aliisque telis nedum domi, sed foris contra nocentes bestias, & crudeles inimicos |
| vtuntur. Cimbri tamen tricuspi, sicuti & Gothi, telo vtuntur: quæ & olim | Cimbri. |
| toti mundo incognita non fuerunt. De armis vero Persarum, Assyriorum, Thracum, |
| & Aegyptiorum, ac Indorum, Herodotus extense permaxima dicit: similiter |
| & Plin. lib. VII. ac Vegetius in sua professione. De gladiorum hebetatione, | Hebetatio gladiorum. |
| seu amentatione, ac incantatione, Saxo Danorum historicus diversis in locis mirabilia, |
| sed non ineredibilia adducit, dum in rebus multis & minutis, ob stupenda |
naturæ miracula inesse videntur.
De subita convocatione communitatis ad arma.
CAP. IIII. |
| CERNITVR hic homo præcipiti equo vectus, fustem, |
| seu baculum vno sine combustum, altero fune ligatum afferens: |
| cujus fidelior, simpliciorque interpretatio hæc est, vt | Modus celerrimæ convocationis. |
| quoties immineant hostes in littore maris, seu limitibus regnorum |
| Septentrionalium, tunc illico jussu præfectorum |
| provincialium, accedente consensu & consilio veteranorum |
| in simili negotio valde peritorum, baculus tripalmaris | Baculus tripalmaris. |
| communi eorum aspectu, agiliori juveni cursu præcipiti |
| ad illum, vel illum pagum: seu villam, hujusmodi |
| edicto deferendus committitur, vt III. IIII. vel VIII. die vnus, duo, vel tres, aut |
| viritim omnes & singuli ab anno trilustri cum armis, & expensis X. vel XX. dierum, | Trilustris ætas. |
| sub pœna combustionis domorum (quæ vsto baculo ) vel suspensionis patroni, |
| aut omnium (quæ fune alligato signatur ) in tali ripa, vel campo, aut valle |
|