| NEQVE Cæsar in bello Pompeiano sine significatione |
| per castella fumo facta, vt erat superioris temporis consuetudo, |
| cohortibus adductis circa ripas ( vt lib. II. & III. |
| Commen. ipse attestatur ) processit, vbi nova orta causa | Ca nova bellum novum parit. |
| novam belli mutationem fecit. Accedit præterea modus |
| Græcorum maxime Caphareum inhabitantium, qui hyemis |
| tempore navigare solet, vt hominibus montana juxta |
| ripas inhabitantibus, præcipiant luminosos ignes |
| in summitatibus montium accendere, quibus visis hostems |
| navigantes in periculum, & mortem præcipiti casu | Stratagema. |
| rapiantur, sociique e strepitum, & clamore morientium terreantur. Aliquibus tamen |
| bellorum ducibus imprudens consilium videtur, quod præliaturi ab incendio | Incendio bellum inchoare sperniciosissimum est. |
| inchoent bella, quia eo signo longinqui convocantur ad vltionem: quod vtique verissimum |
| est in his, qui aliena invadunt, & non in illis, qui propria tueri annituntur, |
| vt superiori figura monstrabatur. Sed hoc quoque eventu majorem calamitatem |
| recipiunt externi hostems, quam intraneis intulerunt, & plerunque prius quo fugiant |
| circunspiciuns, quam tela contorquent. Satellites enim hominum genus infidum, | Satellitum natura. |
| at inquietum est, quod facilius congregari, quam dirigi potest. Viso periculo in |
| seditionem citius, quam ad victoriam versi, seipsos præcipitare festinant, & hoc |
| modico, ac inermi oblato resistente, prout Salustius refert cognitum, scilicet esse | Pauper et inermis populus triumphat in opulentissimos reges. |
| pauperem gentem, quæ contra opulentissimos Reges & Principes acerrima bella |
| gesserit, prout de servilibus bellis toties commissis est manifestum. Parcitur tamen |
| villis, & oppidis sublimiori loco positis, ne comburantur, tum quia vigilantium | Locis certis parcitur. |
| sunt receptacula, tum etiam quia sub dominio sunt, tum itidem quia ligna afferunt |
pro montanis ignibus accendendis, vt longe lateque appareant in hostilibus castris.
De bellis sylvestribus.
CAP. XII. |
| SVNT etiam |
| quamplurima pro |
| pugnacula turn |
| natura, tum arte in | Loca arte & natura munita. |
| sylvis, ac montibus, |
| ad arcendos hostems satis |
| opportuno situ |
| collocata: in quorum |
| accessu magis student |
| indigenæ properantem inimicorum exercitum opprimere, vel captivare, quam eidem |
| bonorum civium dispendio, & strage aperto armorum discrimine colluctari: |
| æquius putantes crudeles inimicos naturæ ministerio corripere, qui despecta omni | Naturæ ministerio opprimuntur hostes. |
| lege humanitatis, more beluino, nulli sexui, ætati, aut conditioni parcentes, suriunt |
| & grassantur. Vnde vt incolæ eosdem hostems acrius inter sylvarum proceras arbores |
|