| omnem arborem, quam sciunt se dudum meruisse, putant esse furcam. Fures etiam | Fures. |
| fisci ad bella non valent, & si adsunt, illico aufugiunt, quia cor obcæcatum habent, |
| & in nummo reclusum. Legitimo autem matrimonio conjugati, vel alias sine | Conjugati fortes. |
| scorto viventes, plusquam leones in audacia, & strenuitate victoriam certamini |
| annexam tenent. Igitur modus est gentis occurrere inimicis, vt ducant eos ad sylvarum |
| vastitatem, & opacitatem, vt primum tenebras expavescaris saltuum, donec | Stratagema. |
| successive veniant ad hostile robur, suo loco & ordine collocatum: vbi principid |
| velitares ad leves pugnas occurrunt, deinde turmalis exercitus equitum: pro quo tamen | Velites. |
| in locis asperis pugnare solet pedestris turma, donec erumpat in locum ad certandum | Exercitus. |
ampliorem.
De stratagemate Regis Hachonis per frondes.
CAP. XX. |
| ATROCES injurias quam vehementi spiritu, & studio |
| Gothi vindicare soleant, parumper præsenti capite demonstratur. |
| Erat olim in patria Gothorum potentissimus Rex | Hacho rex. |
| Hacho nuncupatus, adeo præclaris, & magnificis gestis |
| addictus, vt cæteri proceres potius ea admirari, quam imitari | Admirari potius quam imitari conceditur. |
| valerent. Tanta enim circumspectione omnibus Reipublicæ |
| partibus satiffecit, vt quemadmodum contra hostes |
| in bellicis rebus incomparabiliter strenuus esset, ita incives |
| & amicos nullum benigni Principis officium præteriret. |
| Hic potentiam & militiam suam divisit in duas classes bellicas: quarum | Classis duplex. |
| vnam fratres eius, patriæ limites, & populos defensuri, strenue gubernabant, dum |
| ipse interim altera classe, militumque parte succinctus, arma Occidentalibus Oceani |
| insulis inferret. In quibus constitutus, cum certis nuntiis didicisset, duos |
| fratres suos bello navali a Danis oppressos, tertium vero ignominioso mortis |
| genere in suæ familiæ, & Suetici Regis contumeliam absumptum, nihil vitenus | Vltor cæsorum fratrum. |
| morandum ratus, totius exercitus sui robur e Hybernia in Danos converterc |
|