| DEINDE ( velut Strabo meminit lib. XI. de schola Persica ) |
| equitandi, jaculandi, sagittandique studio diligenti |
| veneratione apud principes habenda, juvenes attente instruuntur: |
| atque inter alia capiti eorum imponitur gravis | Galea gravis. |
| galea, atque longus in manu contus, vt non tam robuste, | Contus longus. |
| quam decenter erecta semper cervice morem equitandi discant, |
| & conservent. Præterea clypeus dorso appenditur, | Clypeus. |
| vt sciant retrospiciendo occurrentes insidias attentius |
| præcavere: etiam quia vetustissimus Gothicæ nobilitatis | Ritus adeundi conventum principum. |
| mos est, talibus insigniis, videlicet galea, lancea, & clypeo, publicos principum conventus |
| accedere, atque armis hujusmodi patriæ libertatem, & justitiam defensare. |
| Præterea ne militaris experientia aliarum gentium ignoretur, miituntur hujusmodi | Causæ emittendorum tyronum. |
| adolescentes in longinquas principum curias, vt addiscant mores, linguam, discrimina |
| personarum, ingenia regionum, pugnarum, acierumque ordinem, ne rudes ad |
| gubernacula surgant. Aliquibus tamen non prius contingit in patriam redire, quam | Redire et regnæ re contingit. |
| regnare. Erat etiam mos veterum Principum, mutuo filiorum capillos susscipere, |
| vt cæsariem incidentes, patres efficerentur, talesque remittere Regiis muneribus decoratos. |
| Gothi tamen non tondunt capillos, sed strictas galeas, seu cassides, ac loricas | Mos tondendi capillos. |
| alligant, equos fortiores ascendere præcipientes, hyeme vero horrenda venatiotiones |
| insequi, alternoquep tempore sub algidissimo frigore armatos simulare stationem, | Exercitia. |
| quasi vitæ periculum in aliqua hostili obsidione aversuros: quod hyeme frequentius, | Anno 18. ad militiam conscribuntur adolescentes. |
| quam æstate fieri solet. Habet etiam Vopiscus in vita Probi adolescentes omnes octavode |
| cimo anno solere ad militiam, non latrocinium evocari: quo casu impuberem, aut invalidum |
vita privare probrosum non erat, alias minime licuit, propter observantiam militarem.
De electione tyronum ad arma.
CAP. IX. |
| HIS imaginibus in parte ostenditur, quo ritu Reges Gothorum, Suecorum, |
| ac Norvegianorum, aliique Principes Septentrionis, Regia, atque provincialia |
|