|
| OMNES fere pontes in publicis itineribus Aquilonarium | Pontes lignei. |
| regnorum e trabibus potius fabricati videtur, quam ex |
| saxis: non quod lapides, aut cementa desunt, sed quod |
| hostium ingressus subita demolitione pontium citius per |
| incolas ad præliandum imparatos arceantur, aut impediantur. |
| Statis tamen territoriis apud Ostrogothos marmorei, | Pontes lapidei. |
| aut alterius generis lapidei pontes, mirabilem antiquitatem | Vada immeabilia. |
| attestantes inveniuntur. Vada autem fluminum, vti |
| ibidem rarissima sunt, ita & singulari incolarum industria |
| accessuris hostibus immeabilia disponuntur, Involuunt enim ramosis juniperorum | Modus impediendi vada. |
| ramis portatilia saxa, quæ instar corbium ad plura millia sub aquas immittunt. |
| Sed ne fluctuum, aut fluminum violentia e loco pellantur, sudibus acutis, vt fundo |
| fortius adhæreant, & hostibus asperius noceant, eadem saxa, ramosque connectunt. |
| In aquis vero tranquillis longas submergunt abietes, aut pinos semisectos, & acutos |
| habentes ramos, saxorum pondere deprimunt, vt eorum attactu hostes periculosius |
| offendantur. Quidam etiam in angustioribus vadis, ad quæ ex insidiis provocant | Falces ferreæ. |
| inimicos, falces ferreas pice linitas, triangularibus saxis alligatos, immergunt. |
|
|
|
De bombardis Septentrionalium populorum. |
|
CAP. VIII. |
|
| FREQVENTI satisfacturus quæstioni, an in Aquilonaribus |
| regionibus vsus sit bombardarum, atque an magnæ sint &c. |
| dico singulis hac inutili questione curiosius, quam discretius | |
| Bombardarum vsus frequens in Septentrionalibus regnis. |
| vexatis, apud eos homines dura propagine genitos, atque |
| continui certaminis vsu versatos, nullum deesse tormentum, |
| quo frequentius, ac fortius extero, vel infelicius, ac |
| miserabilius domestico hosti inferant nocumenta: quæ perniciosius |
| in hunc, & justius in illum ( concordia refutata ) |
| vertuntur. Sunt autem bombardæ in plerisque civitatibus, |
|