|
| imponant, vel hostes audaci aggressu radios rotarum solius hastæ immissione impediant, | Hasta rotis immissa impedit gressum. |
| ne e loco moveantur. Cessatum est ideo ab eo compendio, quo rarior victoria |
| parta, & frequentior mina fuit accelerata. Sicut enim nullo instrumento bellico celerior, |
| vehementiorque more fulgurum, ac tonitruorum in bombardis fieri solent impetus, |
| ita etiam mille dolosis artibus, periculis, & impedimentis, ne effectum habeat, | Impedimenta bombardarum. |
| momentaneo casu intercipi solent. Quæ autem, & qualia sint hæc impedimenta, |
| custodes bombardarum expertiores haud ignorant: quomodo scilicet fraudes |
| fieri soleant, sive per hostes, sive per proditores, qui ignivomum spiraculum |
| clavo mox ante congressum occludere tentant, satis est manifestum: immo inter |
| bombardarios altrin secus se persequentes similes doli frequentius fiunt, vt nimis onerent, | Litis et fraudes bombardariorum. |
| vel plurimum subtrahant, vel elevent, aut deprimant machinas exonerandas, |
| præsertim novas, nullius examine probatas, aut reprobatas. Igitur triangularibus, |
| aut cujusuis formæ bombardis, parum spei tribuendum arbitror, cum inscrutabile |
| bellatorum ingenium opportuna remedia opponere novit, vt sumptuosus | Terror sumptuosus celenter deficiens. |
| ille terror facilius deficiat, quam feriat in momento. Attamen directoris sagacitas, |
| locus, & tempus sunt attendenda |
|
|
|
De bombardis petrariis. |
|
CAP. X. |
|
| SIMILIBVS tormentis saxa jactantibus, obsessi premuntur, |
| & plerunque oppugnantur: quia nec noctibus, nec |
| diebus aliquid quieti relinquitur, quo tantillulum quid | Quies nulla permittitur obsessis. |
| respirantionis consequantur obsessi, immo quod ad immanitatem |
| tendit, fimum, ac pejora fimo, quæ teterrimum |
| odorem remittunt, sæpius quam saxa in arces, vel civitates |
| laciuntur. Ne autem videatur antiquitas similibus caruisse |
| tormentis, Paulus Diaco. Longobar. histo. lib. V. |
| cap. VIII. machinam petrariam adducit qua Viri cujusdam | Machina petraria. |
| insignis, & intrepidi ( ob indicibilem constantiam domino proprio inter minantes |
| mortem exhibitam ) excisum caput ab obsidentibus projectum est in vrbem. |
|