| gema eadem Deca. lib. IX. in prin. a Samnitibus contra Romanos assumptum |
| commemorat: dicitque decem milites pastorum habitu ad diversa loca prope Romana | Milites decem in habitu pastorum. |
| castra transmissos: quorum conformi relatione iidem Romani in loca insidiosa, |
| & tandem sub jugum, & ludibrium, ac mortem missi sunt. Quo terribili exemplo |
| rebus suts diligenter provideat omnis superbus, & insolens hostis. Igitur locum | Cautela. |
| herbidum Aquilonares obsessi supereffusa aquam reddunt tecta domorum, interim |
| cum a!n abigant a hostilibus pascuis jumenta: quæ cum pinguia, atque valida sint, | Manus prædatoria. |
| plurimumque necessaria obsessis relevandi sumptus causa, confestim mactantur. Predatoria |
| tamen manus, vt pecudes abigat, semper erumpit in obsidione: alioquin incessis | Obsessi domantur subtracto commeatu. |
| omnibus viis, per quas commeatus e terra & mari subvehi solet, fame domantur obsessi |
|
|
|
De aquarum defectu sublevando. |
|
CAP. XL. |
|
| OCCASIONE insuper hic orta super defectu recentium |
| carnium, & forsitan graviore aquarum, hic ostenditur | Aquarum defectus. |
| modus Septentrionalium obsessorum, quomodo inter |
| cætera necessitatis remedia etiam curam ineant de aquis inveniendis. |
| Evenit nanque obsessis tanta scaturientium, aut |
| putealium aquarum ( ob hostile impedimentum ) penuria, |
| vt vel se dedere cogantur obsidentibus, vel incurabili |
| morbo, vel inevitabili nece perire. Quocirca prudentes | Modus aquarum colligendarum. |
| arcium, aut civitatum præfecti, velis, vel telis concava |
| flexura, longaque extensione e superioribus tectis suspensis, ac dilatatis, & funibus |
| cuneato situ versus ima depressis, desuper casuras pluvias, aut rores præstolari disponunt. |
| Nec frustra: quia imbres frequenti nivium resolutione adeo copiosios tortente | Abundantia aquarum e nivibus. |
| sole e montibus descendentes excipiunt, vt cunctis tam hominibus, quam bestiis |
| sufficiant ad optatum vsum, & necessitatem. Nec ea providentia Cæsar ipse in | Cæsaris ingenium. |
| classica expeditione lib. III. Commentariorum dignoscitur caruisse, dum obsessos |
| ita coarctaret, vt neque lignandi, neque aquandi, neque naves ad terram colligandi potestas |
| siebat. Erat enim res in magna difficultate, summisque angustiis rerum necessariarum |
|