|
| TALEM tamen Reipublicæ defraudatorem, |
| teste Cassiodo. lib. VI. Theodericus Gothorum |
| Rex præfecto annonæ sacratissimæ vrbis |
| Romæ scribens, vt publicum hostem, defraudatrem, |
| & furem punire jubet, dum non licet aliquid | Fur publicus. |
| furari de populo. Nam quod in civitatis damno |
| committitur, silentio non celatur. Nescit plebs tacere, | Plebs tacere ne scit. |
| quando interdum & hoc loquitur, quod a nemine |
| perpetratur. Iubet ergo, vt pœnam distringat in |
| fraudulentos, & panis pondera velut æquus examinator |
| intendat: solicitius auro pensetur, vnde a Quiritibus | Lætitia saventis populi gratior e pretiosa moneta. |
| vivitur: quia gratior est lætitia saventis populi, |
| quam copia pretiosissimi metalli. Vbique redundet |
| panis copia, vt tam magnus populus tanquam |
| vna mensa satietur. Officina pistorum, cibique, & munditia panis exigatur. | Industria momentanea solvit civicas seditiones. |
| Nam si querela panis, vt assolet, concitetur, provisio vbertatis seditiones civicas |
| momentanea industria solvet. Ideoque prospiciatur, ne quid a populis conquerentibus |
| excedatur. Non immerito Pompeius vocatus est Magnus, quia sagacitate populum |
| a penuria liberavit. Nec minor laus est dispensationem probabilem facere, | Pompeius Magnus cur sic dictus. |
| quam frumenta colligere, quando in quavis abundantia querela non tollitur, si panis |
| elegantia nulla servetur. Quid interim leges decernunt contra crudeles dardanarios, |
| publicæ vitæ oppressores, videant Reipublicæ conservatores. | Dardanarii crudeles. |
|
|
|
De pabulorum deseelum sublevando. |
|
CAP. XLIIII |
|
| FIT quandoque ob intolerabilem solis ardorem, aut nivium, repentinum casum, | Ardor nimius & nix copiosa sterilitatem causant. |
| & densitatem, tant inopia communis pabuli jumentorum. vt neque fœnum, |
| neque palea, aut alia legumina nascantur, quibus hominum, & jumentorum consulatur |
| necessitati. Quo evenit, vt incolæ hujusmodi penuriaæ occurrere volentes |
|