| posse. Etiam evenit, quod plerunque dolus inprospere cedit, vnde intentatur: quemadmodum | Dolus inprospere cedit. |
| causa justior, ita & fortuna superior vt plurimum adesse solet. Sed iterum |
| accidit, vt dum fortunam aliquis inconsultius sequitur, in insidias deductus, | Causa justa superior. |
| vel lapsus occumbat. Qui enim militares, vt fortes, & expertos viros condecet, |
| in castris, vel struendis insidiis occupati sunt, adeo taciti, immotique permanent, vt | Silentium castrense. |
| nec tranleant, nec spiritum, nec sputum, nisi magno silentio pressum, emittere soleant. |
|
|
|
De navibus serratis. |
|
CAP. VI. |
|
| VISO superiori cap. qualiter naviculis vastissimæ trabes |
| pro arcium, civitatumque munitione in aquis firmatæ, penetrantur, |
| iam alius Aquilonarium militum ostenditur ordo, |
| qualiter maximæ, densissimeque catenæ ferreæ simili ratione | Catenæ serreæ rumpuntur. |
| ad arces, vel civitates muniendas, vti prædictæ trabes, littoribus |
| ac portubus alligatæ rumpuntur, vt amicis obsidione |
| reclusis commodius, & violentius contra conspectum |
| obsidentium succurratur. Præparari solet fortissima navis | Navis serrata. |
| cum longis ligonibus instar gladiorum, ex vtraque parte navigii | Sagittæ hostiles arcentur. |
| sub firmis tabularum ordinibus ( ad arcendum hostiles sagittas ) collocatis, atque |
| subtus ferrea serra inusitatæ magnitudinis valde firmari, vt concurrente validissimo | Modus rumpendi catenas. |
| flatu, velis erectis accurrendo violenta incisione rumpantur catenæ, ea tamen servata |
| industria, vt nautæ se recipiant in partem puppis, vt prora elevata facilius penetretur |
| supposita serra: quæ si illico vim sufficientem efficere nequeat, a puppi conglomerati |
| nautæ, apportatis ponderibus gravitate catenam disrumpunt, aut relaxant: | Venti continui in Aquilone. |
| idque celeritate ventorum ( qui in Aquilone continue perflant ) commodissime perficere |
| possunt, prout aliquando Gothorum, Sueonumque annales pro liberatione inclytæ |
| civitatis Lubicensis commemorant fuisse factum: licet pro hac infelici ætate | Lubicensis civitas. |
| strictioribus vilissimorum apostatarum catenis ligata, aliquando lima, serraque prudentioris |
| consilii ad veterem gloriam, & integritatem reducta sentiet, quam impium |
|