| sylvæ speciem præferentes. Qui cum angustioris se maris flexui tradidissent, |
| subito Erici classe conclusos: se vident. Sed primum inusitata facie (stupidi, navigio |
| nemus agi putabant: deinde fraudem foliis subesse cognoscunt. Seram | Fraus foliis tegitur. |
| ergo incuriæ pœnitentiam agentes, habitam incautius navigationem remetiri tentabant. |
| Sed dum puppes obvertere parant, a hoste eas insiliri conspiciunt. Ericus |
| vero subducto in littus navigio, funda procul in hostes saxa torquebat. Igitur | Saxa fundis torquentur. |
| Sclavorum plerique cæsi: XXL. capti fuere: qui postea vinculis, ac fame coërciti, inter |
| varios cruciatus spiritum deposuerunt. Post hæc Ericus sociis patientius præstolari |
| jussis, actæ iam cladis samam Frothoni nuntiare perrexit. Cumque navigando |
| puppim piraticam vadosis, ac nimis altis gurgitibus inflictam hærere conspiceret, |
| quod res fortuitas dictorum gravitate prosequi solitus erat, Obscura est, inquit, sors | Sors ignobilium obscura. |
| ignobilium, fortunaque vilium sordida. Deinde nave propius applicata, piratas |
| proprium contis navigium expedire, atque in altum educere connisos, , & circa eius |
| servationem impensius occupatos oppressit. Quo peracto rem gestam Regi nuntiat, |
| eumque florentissimæ pacis autorem eo omine vaticinatur: testatus eo veriora a se | Victoria parvula omen en majoris. |
| dici, quo parvula victoria felicioris ominis progressum, & triumphum sæpissime |
| sit paritura: & sicut primam militiam quisque feliciter gesserit, consimilem de cætero |
| fortunam candide sperare possit. Difficile enim res magna geritur, quæ signorum | Signa præcurrentia. |
| præcursione minime declaratur. |
|
|
|
De effossione aquarum, ne naves exeant. |
|
CAP. VIII. |
|
| FLVMEN Helga nomine non procul ab vrbe Calmarnensi | Helga flu. |
| Meridionalis Gothiæ distans, cuidam Vlfoni eiusdem |
| vrbis nobilissimo præfecto, viro Suetico, subjectum |
| erat: qui Vlfo homo erat astuti, ac vafri ingenii: sine cunctatione | Vlfo astuti ingenii. |
| aquas in Danicarum navium adventum ita armavit, |
| vt earum viribus Danorum vires non solum obrueret, |
| sed penitus enervaret. Aggerem nanque prævalidum aquarum | Agger oppositus aquis. |
| cursui obiiciens, eas prorsus a solito impetu cohibebat, |
| donec subeunte in ostium fluminis Danica classe, easdem |
|