|
| quia hi inter cavos maris sinus, charybdes, scyllas, syrtes, rupes, tempestates, | Experti. |
| & naufragia, ac mille pericula, vt justa perficiant, & pœnas evadant, admonentur: | Advocati. |
| vbi advocati, causidici, judices, per solitudines legum euntes, perraro |
| conformem legem inveniunt, quo breviter, aut compendiose subveniant angustiatis. | Præfecti classiarii. |
| Igitur præfecti classiarii, ac subpræfecti in aquis justitiam exerceant, quia |
| eam difficulter obnoxia instrumenta in terrra videbunt. Insuper notandum est, his | Naufragium passis plura creduntur. |
| plerunque plura, majoraque gubernandi navigia amplius dirigenda committi, qui plures |
| difficultates, & infortunia quandoque evaserunt: prudentia hos longe magis præstare, |
| qui nondum infelices fuere. Et hæc solent præcipua Batavorum, sive Hollandorum, |
| esse circumspectio in navibus ad fortunam (vt aiunt ) committendis. |
|
|
|
De pessimis artibus sa&ioforum præcavendis. |
|
CAP. XVIII. |
|
| VIDENTES viri nefarii, scelerati, ac temerarii, sortum | Viri nefarii. |
| nam alicuius strenui ducis, ac præfecti, ob sinistrum & insuperabilem |
| rei militaris eventum, labefactari posse, mox |
| eius honori potestatique insidiantes, infinita mendacia conflant, |
| quibus eos pertinaci militum turmultu, & temerario |
| applausu, & judicio a honore, immo versus onere destituant, |
| & sese surrogent in locum eorundem. Inprimis igitur |
| sicarios, proditores. dominorum propriorum desertores, |
| Reipublicæ fures, & contemptores, quasi commilitones |
| alacriter salutatos convocant, simulantes se eorum misereri, quod magnis bellis, |
| majoribus periculis, & maximis denique laboribus sint implicati, quasi nullus |
| modus, nulla vsquam requies fatigatis eorum animis concedi possit, sed vbique bellando, |
| pererrando, bellis bella addendo, miseram vitam ferant: nullam tam onerosa |
| militia dignam suscepturi mercedem, vt non milites armorum, sed iniqui & avari |
| domini thesaurorum custodes reputetur: præterea in nivibus, pluviis, pruina, gelu |
| obruti, per vasta deserta sequi oportere infortunati principis castra, quasi alicuius. |
| profugi hominis incommoda semper accepturi. Quocirca suadens, hortantur, & |
| fictis additis lachrymis tumultuarios milites prava consuetudine ductos blandiendo, |
| magna pollicendo ( quod difficile non est ) inducunt, vt infortunatos dominos deferant, |
| ac se, vt splendidiores, fortunatiores, victoriosiores omnibus ditissima spolia, |
| & immensas libertates completa militia reddituros. Quo sit, vt hac peste corrupti |
| milites, sæpe verso clypeo (de perfidissimis, & effœminatis dicitur, non fortibus |
| viris ) optimos dominos deferant, ac eorum adversariis adhærentes, |
| quæcunque pessima excogitare poterunt, vetustis ivis patronis |
| infligant. Tales autem desertores, & proditores, |
| quocunque demum disgregati effugerint, |
| digna vltione non |
| carebunt. |
|