| suit Sed cum ne sic quidem proditoris notitiam sesellisset, ad extremum se veste |
| nudavit. Nec tamen adhuc indice ludificato, cum solus e sociis superesset, seque |
| hæc omnia, quæ & callide, & animose tentaverat, frustra expertum animadverteret, |
| tandem fati simulatione profundo diutius immorans, insidiatoribus, an viveret, |
| dubium reliquit. Ad vltimum cum humanæ respirantionis consuetudine superne aërem |
| capessere debuisset, cujusdam forte navigii gubernaculum pertinacissimis brachiorum |
| amplexibus apprehendit, eique aliquandiu tacitus inhæsit, donec cujusdam curiosius |
| cultum contemplantis indicio deprehensus intercipitur, & morti adjudicatur | Natans deprehensus intercipit, & occiditur. |
| Plura tamen elapsionis genera animi firmitate tentasset, si hyberni frigoris immensa |
| sævitia corporis eius robur haud deservisset. Nec prætereundus est nobilis |
| Romanus Fronditius, qui præclara facinora, teste Plin. lib. XVII. cap. I. Vulturnum | Sævitia frigoris. |
| transnatans, fronde capiti imposita adversus Hannibalem edidit. |
|
|
|
De extrahendis hostibus ab aquis. |
|
CAP. XXVI. |
|
| EST & aliud cujusdam Erici Diserti nobilissimi Norvegia | Ericus disertus. |
| ni memorabile exemplum, singulari vincendi genere admirandum. |
| Is enim Ericus videns se impacabili invidentia |
| domesticorum heroum Regis Daniæ Frothonis, propter insuperabilem |
| facundiæ facultatem, ad quoduis crudele fatum |
| circumdari, etiam ab ipso Rege gladium adversus eum projiciente, |
| sed objecto obstaculo non lædente. Quocirca circumspedis |
| hincinde remediis, nullum efficacius oblatum |
| est, quam quod securitatem celeri compararet fuga: cui dum |
| solicitus sub tenebris nocturnis intenderet, classem Regiam anchoris firmatam, diffisa | Classis regia redditur inhabilis. |
| laterum parte navigationi inhabilem reddidit, insertisque rursum asserculis sarsit, |
| quominus ab intventibus læsio agnosceretur. Deinde navigium, quo se, comitesque |
| receperat, haud procul a littore depelli curat. Quem Rex laceratis insequi navibus |
| parans, mox fluctu foros æquante, quanquam armis admodum onustus existeret, |
| enare inter alios cœpit, propriæ salutis servandæ, quam alienæ lacessendæ cupidior | Propria salusin pericul charior. |
| effectus. Præcipitatis in altum proris, sedibus suis remiges stagnans introrsum æstus |
|