|
| MISERANDVM, & infelix hujus calamitatis exemplum, |
| plus cæteris hostibus Rutheni, seu Moschovitæ, | Rutheni. |
| multis millibus suorum amissis, quandoque ad posteros | Moschovitæ. |
| reliquerunt, ne vicinas gentes, maximæ Finnos, superba multitudine | Finni. |
| gratis opprimere pergant. Hi etenim Finni & mutuis |
| præsidis, & Gothicis, ac Sueticis armis, magicisque artibus, |
| & elementorum secretis viribus sese, suasque terras inconcusse |
| servare solent. Hujus autem specus ratio vndecumque constat, | Specus a provido vito servatur. |
| a provido semper viro dirigi, ac custodiri debet, etiam |
| intra plures, vt hic cernitur, circumpositos muros: quia eius, vt aliarum rerum secreta |
| natura in maxima potentia sita est, ita leviter haud veniet percipienda, prout |
| Plin. lib. II. cap. XCV. miracula terræ potius appellat, quam scelera naturæ: quibus | Miracula naturæ. |
| cœlestia vix sunt narratu difficihora, ignium scilicet tot locis emicantium, perpetua |
| tot seculis incendia: spiritus lethales alibi aut scrobibus emissi, aut ipso loci |
| situ mortiferi, alibi mortiferum spiritum exhalantes: alibi locum esse, quem qui intravere, | Locus exitialis. |
| moriuntur: alibi fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura præcinunt, |
| vt Delphis nobilissimo oraculo: quibus in rebus quid possit aliud causæ |
| afferre mortalium quispiam, quam diffuse per omnem naturæ ordinem subinde aliter |
| atque aliter disponere erumpens numen ? Surgunt etiam naturales venti in profundis | Numen erumpens. |
| hiatibus terræ geniti: qui licet ad propositum parum faciunt, tamen ob similitudinem |
| adducuntur. Asserit enim Plinius alibi, in Dalmatia specum esse, vasto | Specus Dalmatiaæ. |
| hiatu præcipitem: in quem delecto levi pondere, quamvis tranquillo die, turbini similis |
| emicat procella. In domibus etiam multis manufacta, inclusa opacitate, conceptacula |
| auras suas habent: quæ & generali appellatione venti sunt. |
|
|
|
De præliis Finnorum contra Moschos |
|
CAP. VI. |
|
| QVEMADMODVM amplissimus, ac potentissimus sit principatust |
| maximi Ducis Moschovitarum, ac Ruthenorum, ita & titulum suæ ditionis |
| amplisicat, & extendit, prout literæ eius novissime per quendam Demetrium |
| Clementi VII. transmislæ, attestantur in hunc modum: Magnus dominus |
|