|
| quam armatorum insidiis interimantur. Hisque ex aliis sylvarum angustiis(si opus fuerit ) |
| agminatim populus erumpens, ballistis, & telis armato hostium certamini sese | Populus e latebris erumpit in bellum. |
| immittit, & opponit, nec persequi cessat, donec hostem abegerit severissima vltione. |
| Glaciales vero hæ pugnæ, vbi fieri soleant, aut in quibus lacubus, aut locis, |
| sequentibus capitulis diffusius ostendetur. |
|
|
|
De eodem ab externis exemplis. |
|
CAP. XX |
|
| LIVIVS lib. II. deca. III. prædicto stratagematii non admodum |
| dissimile per Hannibalem contra Romanos excogitantum, | Hannibal contra Romanos. |
| ac commissum facinus meminit, idque eo modo: |
| Dum vrgeretur armis Romanorum intra saxa, arenas, & |
| stagna perhorrida situ hybernare: nec eum fefellit suis se artibus |
| peti, vt nec montes transcendere, nec hosti rupibus |
| incluso congredi potuit. Ludibrium igitur oculorum specie | Ludibrium oculorum. |
| terribili, ad frustrandum hostem commentus, principio |
| noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis consilii |
| talis apparatus fuit: Faces vndique ex agris collectæ, fascesque virgarum, atque arida | Apparatus fictus. |
| sarmenta præligantur cornibus boum, quos domitos indomitosque multos inter cæteram |
| agrestem prædam agebat. Ad duo millia ferme boum effecta, Hasdrubalique | Boum 2000. |
| negotium datum, vt primis tenebris noctis id armentum accensis cornibus ad montes |
| ageret, maxime, si posset, super saltus a hoste insessos. Primis tenebris silentio |
| mota castra, boves aliquanto ante signa acti: vbi ad radices montium, viatque angustas | Castra mota. |
| ventum est, signum extemplo datur, vt accensis cornibus armenta in adversos |
| concitentur montes, & metus ipse relucentis flammæ e capite, calorque iam ad |
| vivum, ad imaque cornuum adveniens, velut stimulatos furore, agebat boves. Quo | Boves igne stimulantur ad cursum. |
| repente discursu, haud secus quam sylvis, montibusque accensis, omnia circum virgulta |
| ardere, capitumque inquietatio excitans flammam, hominum passim discurrentium |
| speciem præbebat. Quid ad saltus insidendos locati erant, vbi in summis |
| montibus ignes conspexerunt, circumventos se esse rati, præsidio excessere, qua |
| ingens emicabat flamma, velut tutissimum iter, petentes summa montium juga: vbi |
| attoniti novo miraculo, constitere. Deinde vt humana apparuit fraus, | Fraus humana. |
| tum vero insidias rati esse, cum multo maximoque strepitu concitant | Hannibal meliore pugnandi locum fraude obtinuit. |
| se in fugam. Hisque ludibriis Hannibal meliorem |
| locum sortitus, opportunius |
| pugnavit. |
|