|
| QVAS quidem rupturas vt pertranseant viatores, subito |
| ex obliquo latere integras partes glacierum repertas, dolabris, |
| & securibus adaptant, & reponunt, quasi petras redactas |
| in pontes. Si vero jumentum non prævisa ruptura | Pontes glaciales. |
| in vastis tenebris immersum fuerit, tunc illico chordis, & lignis |
| subtilibus, semper comportatis, assueta agilitate extrahitur | Modus extrahendi lapsos sub glaciem. |
| viatoris. Si vero homines inter glacies ( vt sæpius |
| accidit ) inciderint, mox eruti jucunda memoria prosequuntur |
| adjutores. Nec terrorem exinde concipiunt, quod illico |
| circunstante frigore glaciantur in veste: motu enim, cursuque continuo causante, celerius |
| restituitur calor. Igitur in his vehiculis tempore glacialis prælii commeatus, | Instrumenta bellorum portantur in glacie. |
| globi, pulveres, ac alia ad vsum præliorum necessaria, constituto laboris pretio ab |
| incolis facilime comportantur, quemadmodum æstate vsu navigiorum in eodem maris, |
| vel aquarum sinu, vel curribus rotatis, industria aurigarum, vel nautarum fieri |
| solet: immo vehicula hæc in maximo numero multiplicata, veluti propugnacula, | Plaustra loco propugnaculorum habentur. |
| aut aggeres ipsis hostibus opponuntur (velut carri in Cimbricis bellis ) sagittæque arcuales, |
| vel bombardales, ex iis in hostem facilime excutiuntur, donec vel interposita |
| pace, mutua concordia abeant, vel timore glaciei resolvendæ præpropere cedant, | Vis naturæ compellit ad pacem. |
| in pertinacia perseverantes, velut plumbum in aquis vehementibus dimergantur. |
|
|
|
De impedienda aquarum congelatione. |
|
CAP. XXIII. |
|
| MVNITISSIMæ civitates, & arces hyberno tempore | Civitates in hyeme durius obsidentur. |
| dum omnia loca invia, ac pervia glacie constricta |
| sunt, arcta obsidione premuntur: quæ alias æstivo tempore |
| quasi insuperabiles, & inaccessæ videntur. Quocirca |
| monstratur hac tabula, quomodo se muniunt, qui talibus | Modus muniendi loca in frigore. |
| angustiis, & periculis sunt subjecti. Imminente igitur publica, |
| vel privata hostilitate, si loca sita sunt in mediis aquis |
| fluvialibus, vel stagnatis, valde soliciti sunt inclusi, |
| vt dolabris, ac ligonibus in modum circundantium fossarum |
|