| tanquam fortiores trabes, coaptantur. Quercus vero, & fagi, vltra septuagesimum | Fagi. |
| elevationis poli Arctici gradum, versus zonam frigidam non reperiuntur: | Zona frigida. |
| immo paucæ reliqui generis, nisi be uleæ, veluti incurvati frutices in extremis Oceani |
| Scythici littoribus, ob frequentes tempestates. Verum in terris versus Meridionalem |
| plagam, maximus est proventus arborum fructiferarum: quarum fructu, glandium | Arbores fructiferæ. |
| scilicet, & corylium nucum, ac fagorum, tempore sterilitatis incolæ loco panis |
| pariter cum cæteris animantibus vtuntur: quæ tamen animantia, vt mures, glires, & | Panis. |
| aves, futuræ farmis arcendæ vltra humanam sagacitatem hoc habent, vt hos fructus | Bestiæ sagaces. |
| ad antra, cavernasque comportant: vnde & providi terrarum incolæ imminere famem | Fames futura notatur. |
| futuram cognoscentes, diligentius solito prospiciunt eventibus suis. Fagorum nuces |
| triangulæ sunt, rubeo cortice munitæ, subintra barbatum calicem habentes: quarum | Nuces triangulæ. |
| esu, sicuti glandium, mire impinguantur porci, sola inspecta differentia, quod |
| laridum his durius, illis vero mollius, seu fluidius reperiatur. | Laridum. |
|
|
|
De fructuum qualitate. |
|
CAP. VII. |
|
| NVCES corylinæ adeo abundanter ibidem crescunt, vt indigenis, | Nuces. |
| & advenis sufficiant ad omnem optabilem vsum: |
| quo fit, vt quæstus causa, ac mercatorum lucro aliquot millia |
| vasorum e Septentrionem in Germaniam exportantur: |
| etiam stipites corylini, quorum tortuosa flexibilitate fere | Flexibilitas tortuosa. |
| omnia vasa commodissime colligantur. Poma vero, ac |
| pyra diversorum generum ibidem, vel seminata, vel transplantata, | Poma & pyra frigore maturescunt. |
| satis abunde crescunt: quorum etiam aliquod genus |
| generosissimum est, vt (instar olivæ, quæ nusquam in |
| Aquilone crescit)in summo frigore maturescat: etiam sylvestria poma, quæ sibi ætatem | Olivæ nullæ in Aquilone crescunt. |
| a natura retinent propagatam, vt in Decembri primum maturescant: & hæc |
| vinosum saporem habent, ideoque in potum musti nomine, torcularium pressura disponuntur. |
| Aliqua etiam tantæ acerbitatis reperiuntur, vt aciem gladii succo suo | Poma mense decembri maturescunt. |
| perstringant: iisque loco aceti vtuntur. Quædam rotunditatem habent mali, quædam |
| turbinationem pyri, quædam figuram ovatam: quibus natura honorem tribuit |
| peculiarem. Sed quæ exotica sunt, & vltramarina, quia carnosiora, dulcioraque | Acies gladii perstringitur. |
| iudicantur, pretio maiori æstimantur. Similiter & pyra, ac pruna siccata: non |
| enim, nisi duo genera, in Aquilone nascuntur, alba scilicet, & nigra. Cerasa etiam | Figuræ variaæ pomorum. |
| in duplici genere, sylvestria scilicet, & hortensia: quæ tamen nimia acerbitate |
| edentibus generant stuporem, aceti loco deputata: & hoc, quia in opacis, vmbrosisque | Vltramarina poma. |
| locis sine solis attactu enascuntur. Quæ vero sole tanguntur, satis grato sapore |
| placere solent. Sunt præterea quædam arbores ignotæ virtutis, quæ sine floribus | Poma hortensia. |
| producunt nivales fructus, vt Plinius lib. XIII. cap. V. opinatur. Fructiferaæ tamen | Arbores ignotæ virtutis. |
| arbores gaudent mutatione, & dulcescunt. Sylvestres vero ferinum |
| habent saporem, forte propter canos arborum villos, solis | Sapor blandus. |
| ardorem excludentes: alioquin aliqua possent |
| blandiri suavitate vescentibus |
|