Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Duodecimus. De structuris aquilonaribus - Cap. XIII. De eodem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ÆDIFICIA vero lignea super aquas in altum elevanda, | Ligna non rimosa. |
e trabibus fissilitatem rimarum non habentibus, commodius | |
(ne obliquo imbrium, vel nivium casu, & impressione | |
putrescant) construuntur. Quo autem tempore ex nemoribus | |
artificum industria secari, & extrahi debeant, brevitatis | |
causa curiosum lectorem ad Plinium lib. XVI. | Plinii positio notanda. |
cap. XXXIX. remittendum puto: qui & alibi lib. | |
XXXVI, cap. XV. ædificia sine clavo & ferro fieri | Aedificia sine iunctura ferri. |
probat: quod in Septentrionalibus locis (minime indigens | |
probatione) fieri solet: vbi spatiosæ ædes sine ferrea compagine solidissime fabricantur, | |
præsertim in extremis terris Bothniæ, vel Septentrionis, vbi rarus est | |
vsus ferramentorum, ob defectum eius metalli, & propter excellens artificum ingenium, | Vsus ferri rarus sub polo arctico. |
qui non secus ædes, quam arcas bituminatas (vt ne aquarum guttula instillet) | |
perfecte construere norunt. Ab his autem lignis cavere coguntur, quæ intus | |
lapides nutrierant tacitis incrementis, ne ferris & dolabris sint nocitura. Attamen | Lapides arboribus connati obstant ferris. |
vt pontibus in paludinosis voraginibus, vel calcibus coquendis inserviant, diligenter | |
aptantur. Sunt & certa lignorum genera, quæ forinsecus ad structuram ob scabrosos | |
cortices omnino videntur incommoda: sed duobus, vel tribus digitis a cortice | Ligna intus aptiora. |
depositis, optima redduntur ad quemlibet artificis vsum: immo tota | |
arbor ex incisione, vel fissione, quam apta sit, architectorum | |
experientia manifestatur, prout etiam toti fontes | Experientia architectorum, |
ex venula cognoscuntur, quemadmodum | |
superius de scaturigine | |
fontium est | |
ostensum. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>