|
| MVLTIS tamen prosunt fideles amici, qui subita præsentia | Amici fideles. |
| tam homines, quam thesauros, ac quicquid pretiosum |
| fuerit, congregantes, ad omnimodam resiitutionem |
| servant, eaque omnia præter spem patronis salvata consignant. |
| Sed neque negandum erit, quin rapaces, & furtivæ | Manus furtivæ adsunt. |
| manus adsunt, quæ occasione quæsita, & inventa, magnam |
| partem diripiunt, & exportant: quos ideo recenter |
| apprehensos, velut incendiarios non fortuitos, ignibus |
| cremandos immittunt. Veruntamen subortis flammis, | Campanæ pulsat omnes excitant ad extinctionem ignis. |
| mox signo sonoque prætorianæ campanæ, & si fortius vrset. majoris Ecclesiæ, cuncti |
| excitati, ad incendia restinguenda harpaginibus, atque coriariis vrnis arreptis, celerrime |
| accurrunt. Statuto enim vrbico quisque civi s X. vel XX. XXX. aut amplius |
| ad eum vsu reservat vrnas: quia ab alto effusa aqua, illæsæ jactantur, & subito | Vrnæ coriariæ. |
| repletæ redduntur. Mos erat fratribus religiosis, viris satis valentibus, primum | Harpagines. |
| præ omnibus cæteris ( quia vigiles sunt) ad reprimendum ignium incrementum concurrere, | Fratres diversorum ordinum extinguunt incendia. |
| & sese extremis periculis alacriter pro civibus, quorum eleemosynis viverent, |
| exponere, vbi reliqui inspectores quasi otiosi astabant. Sed nunc vnius perditissimi |
| fratris apostatæ Lutheri, tantum vbique incendium excitantum est, vt nec monachi, | Incendium Lutheri apostatæ. |
| nec fratres vniversi, vel cives, vel magistratus, Duces, Reges, aut Imperatores, |
| aut Summi pontifices totaliter illud ipsum extinguere possunt. Adeo voluptuosum |
| est miseris apostatæ sequacibus, ardenti rebellione ruere in ignes & flammas, |
| quibus comburentur peccatores: quorum etiam conscientiæ vermis non extinguetur | Vermis consciæ. |
| in sempiternum |
|
|
|
De naufragantibus, & naufragiis restituendis. |
|
CAP. XXIII. |
|
| SED nec minor cura adhibenda est in naufragantibus consolandis, |
| aut eorum bonis restituendis, omni jure, æquitate, |
| & pietate id suadente, ac legum veneranda potestate | Naufragis bona sua restituenda. |
| sanciente. Dicit enim Iureconsultus I. qui levandæ. ff. |
| ad I. Rho. de iact. Qui levandæ navis gratia res aliquas |
| projiciunt, non hanc mentem habent, vt eas pro derelicto |
| habeant: quippe si invenerint eas ablaturos, & si suspicati |
| fuerint, in quem locum jactæ sunt, requisituros: vt perinde |
| sit, ac si quis onere pressus in viam rem abiecerit, mox cum |
| aliis reversurus, vt eandem auserat. Præterea paragr. fi. Insti. de re. di. Alia sane | Res in via abjectæ domini permanent. |
| causa est earum rerum, quæ in tempestate maris, levandæ navis causa eiiciuntur. Hæc |
| enim dominorum permanent: quia palam est, eas non eo animo eiici, quod quis |
| eas habere nollet: sed quo magis cum ipsa navi maris periculum effugiat. Constat | Navis levandæ ca abjecta restitui debent. |
| ergo eos Principes in Aquilonaribus regnis, ne dicam latius per orbem, nimis impie |
| miseros naufragos, non solum ademptione bonorum affligere, verum aliquando |
| etiam, vt eorum bonis potiantur, vita privare. Quo autem illud celerius |
| & opportunius admittant, speculas, seu limites, signave littoralia, ad omne | Signa littoralia iniquissime auferuntur. |
| naufragium evitandum posita, abscindi, destrui, & auferri procurant. Nec tantum |
| ingemiscendum est, multis retroactis temporibus hæc nequissima lucra talibus ingeniis |
|