|
| NEC ignorant quo fimo aptius in arenoso, lapidoso, atque | Varietas fimorum. |
| eminentiori loco vtendum sit: quia alio pro tritico & siligine, |
| alio pro hordeo & avena, alio pro pisis & fabis, |
| alio pro lino, & canapo, & excellentissimis rapis, justa |
| disttibutione vti norunt: satisque proceris culmis, & aristis |
| omne genus seminum, præter linum & canapum, elevatur. | Semina Aquilonaria. |
| Nec alia semina sunt in vsu Septentrionalium regionum, |
| quam hic enumerata: quia nec spelta crescit, nec surgum, nec | Semina hæc in Aquilone non sunt. |
| milium, nec panicum, nec ciceres, nec faseoli, nec cucumeres, |
| aut melones, aut cardi, vel carcioffi: qui forsitan debilioribus stomachis pro |
| nutrimenso reservantur. Agros tamen providentius tempore autumnalis æquinoctii, | Providentia agricolarum tempore hostili. |
| quam vernalis impinguant, vt hostili imminente depopulatione, inter nives projectas |
| fruges ex industria seminantis, resurgente calore vernali in segete & fructu, resurgat |
| & semen. Impinguatis igitur agris, pro mercede diurni laboris aliud non exigitur, | Pastus liberalis pro mercede datur. |
| aut datur, nisi hilaris liberalisque cœna, quo membra fatigata restaurentur. Vsus etenim |
| ita ex antiquo suavi concordia servatus est, vt mutuis laboribus alterutrius portando | Labores sub subsidiarii dulciores. |
| onera, sese invicem consoletur. Idemque sic in aliis subsidiariis laboribus, pro |
| fœno, grano, aliaque messe ab agris colligenda, & sub tecta diligentius inferenda. |
|
| |
De præparatione agrorum. |
|
CAP. III. |
|
| QVALIBVS autem instrumentis vtuntur Septentrionales agricolæ, pro | Cultura variatur instrumentis. |
| parte præsens figura demonstrat, licet in tam amplissimis regionibus facile |
| non sit omnium applicare imagines: quia aliter agri saxosi, aliter argillares, |
| aliter palustres & molles, aliter montani vomeribus & ligonibus, alternatis etiam |
| temporibus, sicuti & instrumentis, præparantur ad semen. Habent veteres agricolæ | Signa cœlestia attenduntur. |
| certa cœli signa in observatione seminum emittendorum, vtpote crispatas, & raras |
| nubes tanquam aratro divisas. Præterea e vepribus, & foliis crescentibus, sive |
|