| & apud Gothos, præsertim Meridionales, quidam potus Mulsum appellarum, ex | Mulsum. |
| cervisia, & melle, ac myrto: qui quarta parte in sua appositione assumitur, id est, |
| quatuor partes cervisiæ, & quarta pars myrti: & decoquitur hæc compositio igne forti, |
| per vnam horam, vel duas, donec mel fuerit despumatum: & tandem superposita |
| sece cooperitur, & cooperta manet vno integro & dimidio die, & exit potus | Potus fortissimus. |
| fortissimus: qui sicuti antiquum hydromel, aut medo, crateri, aut cyatho impletus, |
| præ fortitudine radios mittit scintillantes, velut candens ferrum. Eo liquore | Radii guttatim præ nimia fortitudine ascendunt. |
| gens illa frequentius vtitur in nuptialibus festis, & honorabilium amicorum, ac |
| hospitum receptione. Neque in hoc solo potu, sed fortissima cervisia semper abundant: |
| licet mulsum hoc mellis adulteratione artificiosa sit excogitatum, prout & aliorum |
| cura semper ascendit, vel serpit in diversorum fructuum musto conficiendo: |
| quod opus ingenii est, & non naturæ. Vinum tamen omnibus his præfero in sua | Vinum bonum eligibilius. |
| nativa terra, vbi genti suæ redditur proportionatum &c. |
|
|
|
De præparatione hordei, & aliarum frugum, pro |
cervisia decoquenda. |
|
CAP. XXVI. |
|
| QVIA inter præcipuos rerum naturalium scrutatores, & scriptores, |
| maxime in his, quæ ad salubriorem hominis victum | Hippocratis censura de bonitate hordeacei potus. |
| pertinent, Hippocrates videtur habere de hordaceo potum rationem, |
| & censuram meliorem, prout in libris eius desuper |
| confectis, clarissime demonstratur: propterea magnam vim |
| facit de natura hordei, & eius potione (cui multa, variaque |
| imponit nomina ) quod omnibus annonis, seu frugibus sanior, |
| & vtilior sit, vbi eius vsus habetur pro optimo potum | Modus Hippocrati ignotus. |
| decoquendo. Nec tamen modum ob inexperientiam regionum |
| exprimere potuit, qualis saltem generaliter in conficienda cervisia reservatur. |
| Quocirca quibus placet, offeratur is modus Septentrionalium incolarum: qui decocturi |
| cervisiam, quanto electius hordeum invenerint, & diligentius præparaverint | Modus conficiendi cervisiam. |
| tanto saniorem exinde potum non dubitant eventurum. Sicque præparant, juxta |
| exigentiam familiæ majoris vel minoris, publicæ vel privatæ domus: Eligunt pavimentum |
|