| CORNVTA vasa supraposita, Finlandensium Aquilonarium |
Kosa. | artificiosa opificia sunt, Kosaque (vt prius dictum |
| est ) appellantur. Nec eis naturæ, vel artis honor, & decus |
Radices crispatæ. | abest, cum e pulcherrimis abietis radicibus, iisque crispatis, |
| intus cavatis, ac foris figurarum varietate ornatis, |
| formantur, immo & arte aurearum laminarum, sive aliis |
| pretiosis coloribus depicta, sui decorem & affectum excitant, |
Facies animalium naturaliter vasis insculptæ. | vt carius redimantur. Fiunt etiam ampla, sed rotunda |
| vasa, ac oblonga pocula, e radicibus betulæ maculas |
| discolores habentis, immo facies animalium, avium, atque aliarum imaginum, in vna |
Vernisa. | massa distinctas, miro naturæ artificio fabricantas: quibus vernisa linitis, valde delectabilis |
Kindia. | color, ob discurrentes venas, ciispatque lineas superadditur, vt aureo decori comparari |
Marchia. | videantur. Isque mos est præcipuus apud certas provincias Vestrogothorum, |
Artifices. | Kindia, ac Marchia dictas: vbi peritiores in opere tornatili artifices, quam alibi in |
Vitririces Venetiis super arte contendunt. | cunctis regionibus Aquilonis, reperiuntur. Eo nanque quæstu pro maxima parte vivunt, |
| sicque alterna æmulatione ligneorum vasorum, pulchritudinis inventione contendunt, |
| quemadmodum vitrifices in Murano Venetiarum. Miraculo etiam deputatur, |
Vsus vitrorum nullus vel rarissimus in Aquilone, & quare? | quando tabulæ radicum cupressini ligni, caudam pavonum distinctione colorum |
| imitantes, voluptatis causa a Prælatis ex Italia redeuntibus, in Aquilonem comportantur, |
| Vitrorum autem vel nullus, vel rarissimus vsus est in mensis illarum gentium, |
| ob excessum ebriosorum: qui voluptatis loco ducerent, perfringere vitra: quorum |
Poculorum duæ decades vna manu franguntur. | fragmenta nervos incidentia, nedum brachio incurabilem defectum ingerunt, sed |
| præsentissimam mortem. Non ita in poculis abietinis: quorum duas decadas vno |
| ictu perfringere solent. |
| |
| |
| |
| De pœna potatorum. |
| |
| CAP. XXXIX. |
| QVIA facilis hujus tituli, figuræque appositæ interpretatio aspicientibus ostenditur, |
Temulentia sibiipsi pœna. | exigua interpretatione indigere videtur, cum temulentus, teste Platone, |
| bis puer sit: ipsaque temulentia cæde non consequente, pœna est digna, |
| |