| quoniam duodecies similitudine mensium computatam, in libræ plenitudinem ad anni | Libra. |
| curricula collegerunt. Merito ergo libra dicitur, quæ tanta rerum est consyderatione |
| trutinata. Ideo eam violans vt crudelis hostis, & veritatis oppressor, merito. est | Violator ponderum vti ctudelis hostis punitur. |
| puniendus: quia cuncta turbantur, dum ponderis, & mensuræ integritas cum fraudibus |
| admisceatur. Hæc ille. Quod vero congelatum est, vt in carnibus, piscibusque | Res congelata æstimatione pensatur. |
| deprehenditur, recta æstimatione vendentis & ementis, consensum bono acceptatur, |
| ne pondere ematur glacies inclusa. Grave etenim scelus judicatur, aut mensuras modum |
| excedere, aut libram æquissimi ponderis justitiam non habere, aut pondus evanescens |
| inter gravia computare, quia omni tempore & loco congruit, ne alter alterius |
| lætetur incommodo. |
|
|
|
De Textoribus, & Pictoribus. |
|
CAP. XLVIII. |
|
| TEXTVRIS lineis laneisque, Aquilonares foeminæ miro | Officium fœminarum. |
| ingenio callentes, incumbunt, exceptis Lapponum mulieribus: |
| quæ e nervis animalium ( vt alibi dictum est) | Vestes e nervis confectæ. |
| conficiunt telas, & de pellibus diversarum bestiarum ac |
| commodas vestes: quia in ea regione extrema, linum non |
| crescit, neque oves gignuntur. Vbi vero in calidioribus locis |
| Septentrionis linum habetur, talia fila ex eo confecta colorant, |
| & texunt, vt opus in medio Latio ingeniose contextum |
| judicaretur. Vidi olim apud eas gentes textile opus |
| lineum, varietate linearum cœlestini coloris pulcherrime |
| elaboratum: quale demum Italiam, & Romam ingrediens, quasi vna manu | Similitudo texturarum. |
| reperi ad similitudinem illius omnimode per texturam factum, & ordinatum, hoc |
| solo discrimine viso, quod vti Romanæ fœminæ, vel potius viri, textores sunt ingenio |
| vivaciores: ita & in opere manuum reperiuntur subtiliores: & forte quia exemplaribus | Ingenia Italica cæteris vivaciora. |
| insignium pictorum vtuntur, vbi mulieres Aquilonares e floribus, iride |
| aut frondium vmbris super aquas sole splendente reflexis, excipiunt formas. |
| Retiaria tamen intexta filorum opera, qualia videntur in domibus Principum Romæ, | Retiarium opus lini. |
| facilime reliquos orbis artifices videntur excellere mulieres Aquilonares, dum |
| huic exercitio, etiam illustres personæ ad evitandum otium, quasi hæreditario domorum |
| ornatui praecipua subtilitate intendunt. Aedes enim diurno vsui deputatas, |
|