Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIIII. De variis conditionibus aquilonarium populorum - Cap. IX. De nuptiis plebeiorum - Cap. X. De honestate copulæ coniugalis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Curetes per raptum virginum matrimonia contrahunt. | absque sponsalibus per raptum virginum saltem contrahunt, paucis hic ostendetur. |
Veluti enim Romanæ leges, Principumque placita, has solas legitimas nuptias | |
esse sanciunt, quæ per sponsalia, dotisque interventionem rite celebrantur: sic hæ nationes | |
legitima connubia fore, pro gentis consuetudine plane sibi persuasum habent, | |
dum virgines insciis parentibus infelici auspicio, aut aliis parentum loco constitutis | |
Penuria mulierum apud Romanos. | (haud aliter, quam quondam apud Romanam gentem, cum inter eos penuria mulierum |
hominis ætatem duratura magnitudo erat, connubiaque a vicinis populis denegata | |
essent, quemadmodum Livio placet ) rapiuntur. Quicunque enim paganorum, | |
sive rusticorum, filius suus vxorem vt ducat in animo habet, agnatos, cognatos, | |
cæterosque vicinos in vnum convocat, illisque talem isto in pago puellam nubilem versari, | |
Modus rapiendi virgines. | quam rapi, & suo filio in conjugem adduci proponit: hi commodum ad hoc |
tempus expectantes, ac tunc armati, equites suo more vnius ad ædes conveniunt, | |
posteaque ad eam rapiendam proficiscuntur. Puella autem quoad matrimonii contractionem | |
Puellæ apud Curetes quoad connubia liberaæ. | libera, ex insidiis opera exploratorum vbi moretur per eos direpta, plurimum |
eiulando opem consanguineorum, amicorumque ad se liberandam implorat: | |
quod si consanguinei, , vicinique clamorem istum exaudierint, ipso momento armati | |
adcurrunt, atque pro ea liberanda prælium committunt, vt qui victores ista in pugna | |
extiterint, his puella cedat. | |
De honestate copulæ conjugalis. | |
CAP. X. | |
NEC ante completam hanc celebritatem mutua carnali copula, | |
Crimen immane. | pacto parentum interveniente, se commiscere solent |
conjungendi: quia immane cunctis gentibus crimen apparere | |
dignoscitur, si ante sponsalia sacra stupri illecebris virgo | |
temeratur: immo summopere cavent puellæ, ne copulam | |
anticipent, quia perpetuam cum prole sic suscepta infamiam | |
Infamia perpetua. | luent, prout infra de illegitimis ostendetur. Est & |
alia ratio continentiæ, quod die desponsationis suæ coronata | |
Ratio continentiæ | diademate imaginis divæ Virginis ( quod dono parochianorum |
Pudor inviolatus. | pro tali effectu remanet ) incedere valeat inviolato pudore. Præterea |
spe bona ducuntur, vt quæcunque sponsa tali diademate amicta fuerit, nunquam ab | |
fide mariti fœcunditate prolis, & morum honestate confirmata discedet: immo vt | |
Nupti se refrenant a lascivia. | hæc a Deo novi conjuges consequantur, doctrina parentum admoniti, per aliquot |
noctes & dies a carnalibus lasciviis sese refrenant: hæcque nuptialia festa vt plurimum | |
Tempus et loca sponsaliorum jucundiora. | circa æstivale solstitium in ædibus frondosis, floribusque dispersis, insigni alacritate, |
& tripudiis frequentius fieri consueverunt. Nuptias enim exornant circunstantiæ celebriores, | |
tempus scilicet anni Iucundius, nativa soli cœlique temperies, pene ad contrahendas | |
nuptias nata. Hacque ratione plures in amœnis insulis accessu navicularum | |
Clementia elementorum. | fiunt nuptiales festivitates: quia tanta est elementorum clementia, vt sub aperto cœlo |
sine ægritudinis incursione dormire valeant æstivo die, nulla existente nocte. Qui | |
Dona porriguntur nuptæ. | vero talibus adsunt nuptiis, vt agnati, cognati, affines, & amici, dona plurima, |
videlicet equos, boves, pecora, lectos, pannos, & fruges liberalitet offerunt: vt | |
iis felicibus auspiciis incipiant, & perficiant lætiorem cohabitationem. Specialibus | |
Societas indissolubilis. | tamen cærimoniis equus, ac bos, & securis traditur: vt sciant se venire ad eum laborem, |
periculorumque societatem, quo idem nolle, & velle permanere debeat, donec | |
vel divortio, si lex vrserit, vel morte solvatur. Sunt & multæ cærimomæ circatori | |
Hymnus Veni creator spiritus. | introitum, vt parochialis sacerdos, si adsit, vel clericus, canat hymnum Veni |
creator spiritus, cum invocatione divini auxilii, vt novis conjugibus prospera cuncta desuper | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>