| evadere, quia vilissime. cognoscuntur subjacere fortunæ. Sed hæc de | Fortuna vilissima. |
| solicitatoribus affectus alieni, pietas Regis prædicti decrevit. Cæterum in adulteris |
| omnium rerum amissionis censura procedit. Si superflua libidine etiam ingenua | Amissio omnium bonorum. |
| superinducta fuerit, jugo servitutis cum filiis suis modis omnibus addicatur vxori, |
| vt illi juste subdatur, cui pollicitam libidinem credidit posse præponi. Si vero ancilla | Ingenua. |
| ad tale flagitium pervenent, ( excepta pœna sanguinis ) matronali subjaceat | Ancilla. |
| vltioni, vt illam patiatur judicem, quam formidare debuisset absentem. |
|
|
|
Adhuc de eodem. |
|
CAP. XVI. |
|
| MVLIER adulterans testimonio sex virorum deprehensa, | Adultera perdit dotem. |
| perdit dotem, & quicquid secum tulit in cohabitationem |
| viri: qui ea suscipiet: immo vitæ vtriusque potestatem |
| habet, & hæreditatis eorundem vigore municipalium legum |
| patriæ Gothorum, & Sueonum. Si vero multa contentari |
| velet, etiam eam ex eisdem municipalibus præscriptam |
| habet: quam & volens hic pertranseo, licet Regi, Episcopo, | Multa Regi, Episcopo, & fisco debetur. |
| & fisco civitatis pars eius debeatur, cuilibent separatim. |
| Si pœnam pecuniariam dare nequierit adulter, tunc |
| duo saxa superius dicta, mulieri humerotenus imponi debent, & ipsa virilibus adulteri | Adultera duo saxa collo portabit. |
| funiculo ligatis, ipsum per plateas civitatis aspicientibus cunctis, pertrahere, |
| ac demum abjurare civitatem, deinceps non ingrediendam, cogetur. Si vnus conjugum |
| simile scelus commiserit, eadem pœna partialiter fiat, altero innocuo declarato. |
| Verum ministro civitatis in talibus servienti, speciale pecuniarium munus, sive | Munus pecuniarium. |
| præmium deputatur. Ne autem hoc solum in gentibus his practicari videatur, simile |
| apud Plutarchum Problemate centesimo quintodecimo de Cumæis, quomodo |
| Onobotim, mulierem sic appellatam, in adulterio repertam, in forum deductam, & |
| saxo impositam, omnibus spectandam proponebant: inde super asinum collocatam, | Adultera asino imposita. |
| & circa vrbem peruectam, in eundem locum restitui oportebat: vnde infamis reddita |
| est: & ab eo tempore lapis tanquam impurus, & detestabilis vitabatur. Præterea | Lapis infamis. |
| legislatore Tuiscone, prioribus seculis inter alias scelestorum pœnas vna fuit levior, | Lex Tuisconis. |
| vt adulteræ vxori maritus abscissis crinibus nudæ verbera iniiceret, vt refert Cornel. | Maritus verberat adulteram. |
| Tacitus. Crescente tandem portentosæ libidinis lascivia, ne & status matrimomalis |
| sub vaga libidine, & incerto hærede procederet, inventæ servatæque sunt contra | Vaga libido. |
| quoscunque honesti toti transgressores, severissimæ constitutiones: quæ etiam jubent |
| custodire juvenes viduas, post recentem maritorum obitum, ne forte ob adeundam | Viduæ juvenes custodiendæ. |
| hæreditatem, collusionem inveniant cum sceleratis, Quam severæ etiam, & horrendæ |
| pœnæ contra oppressores virginum positæ sint, non est quod congruat ad præsens |
| diffusius manifeshrc. Leges enim apertæ sunt, si executioni demandarentur: quod |
| sanctius & tutius esset, scilicet legibus, & judiciis potius punire flagitium, quam |
| ferro, & cæde polluere manum. Lynceis tamen oculis circa conjugem, & filias custodiendas |
| vtatur maritus, ne sic vxoris dissimulando turpitudinem, sit negligens, |
| vt domi flagitia foveat, & foris incurrat vilissimam opinionem. Abutuntur enim |
| fœminæ mariti patientia, donec visa impunitate peccandi, portentosæ libidinis suæ, |
| multitudinem excipiant testem, & infame nomen. A Deo ergo |
| suppliciter petere oportebit, ne cuiquam oppressio, |
| & perpetua infamia fiat. |
|