constringunt, vt necessum fit postremum quenque, quasi rupta fortissima catena, |
in ignem illabi: moxque exiliens saltantium applausu in sublimiori sede reponltur, | Postremus in igne projicitur. |
vt illico pro Regii ignis violatione, amphoram vnam atque alteram, bene magnam, |
fortioris cervivæ epotet. Eo enim potum sanissimo, sobrie tamen exhausto, |
animam viresque resumens, celerrime revertitur ad suos congyrantes, & saltatores: qui |
similiter motu, igne, sitique agitati, non inviti retrahuntur ad pœnas affixas, exceptis | Pœna delectabilis in potum. |
his, qui alias. flammarum saltibus fuerant exercitati: quibus ars, & robur inest, vt |
amplius haud possilit in ignem intrudi. Fortius nanque tenendo, per experientiam |
didicere in tali spectaculo subsistere cautiores. Ideoque majori mensura bibendi honorantur, |
licet minime deliquerint in Regium ignem. Reliqui vero successiva alacritate | Ignis regius. |
etiam in profundam noctem saltum continuantes, quasi omnes altematim precipltantur |
in flammam: talique modo roboris firmitatem, varioque agitationis genere ryrones | Tyrones indurantur. |
militiæ plurimum consequuntur, vt constantissimos mores in igne, saltu, & duro |
tactu firment, quatenus seriosis instantibus bellorum congressibus, æquanimiter |
sufferre valeant turbationes vehementiores. Sortiuntur etiam taxillis adhibitis, |
quis ignem vestitus transiliat. Si vero quis januam Principis malitiosa præsuræptiotie | Ianua principis non pulsanda. |
jocum excedens offenderit, vix ignem, quod in eo non comburatur, evadet: prout |
Cæsar in fine primi libri de suo hospite Gailo lætatur, quod ignibus haud necaretur. |
Qualis autem Tartarorum mos fit, oratores principum ad eorum dominos ducere | Tartarorum mos. |
per medios ignes, superius de Moschoviticis consiliariis fuerat enarratum. De supraposita |
tamen Pyrrhica saltatione, plurima, & hæc pulchra in vita Hadriani habentur. | Hadriani vita. |
Similiter apud Herodianum de motu Pyrrhico, & numero currentium |
in orbem, multa narrantur. |
|
|
|
De miris citharœdis. |
|
CAP. XXVIII. |
|
QVANTA vis Musicæ apud Septentrionales olim in admirabili arte, & | Instrumenta invsicæ artis. |
vsu fuerit, paucis ostendetur argumentis. Plurimi erant qui sistro, barbito, |
lyraque, & chely, omniumque sidium modulatione ita callebant, vt ad quoscunque |
volebant motus, variis modorum generibus humanos impellerent affectus: |
gaudio, incestitia, comrniseratione, vel odio mortales afficere noverunt, auriumque | Impulsus invsicæ. |
voluptate, aut horrore ammos implicare sciebant: quinetiam tantas sidibus vires inesse |
|