|
| QVIA nulli, vel admodum pauci naturali rationis vsu privati, |
| apud Septentrionales populos generantur fatui, qui |
| simplicitatem originis superinducta malitia more mimorum |
| ostendere possint: propterea aliunde per mare e Germania | Exotici mimi. |
| quæstus causa, vel ob proditionis affectum faciendæ, eo conveniunt, |
| aut cum aliis principibus simul accedunt, aut aliena |
| mercede conducti. Vtcunque sit, Martialis ille populus | Populus durus non æstimat histriones. |
| Aquilonis ( vt superius de tibicinibus dictum est) nunquam |
| insidiosis hujusmodi artificibus recreari solet: quia castra replent, |
| non aciem belli, nec vtiles erunt: & præsertim quia illuc venientes vt plurimum |
| scelerati, proscripti, ære gravati, infames, dominorum & terrarum proditores, | Qualitas histrionum. |
| viarum grassatores, parricidæ, fures, sacrilegi, hæretici, & id detestabile genus |
| horrendum: qui simulata stultitia, vel mimicis præstigiis, furto, vel proditione | Stultitia simulata. |
| commissa, opulentiis pleni exinde recedunt. Habuit ante XXXIII. annos |
| Rex Daniæ Christiernus eius nominis secundus, quendam protomimum nomine Suikart, | Christiernus 2. rex Daniæ. |
| id est, deceptorem, versutissima arte insidiosum, a Brema oriundum, candida |
| veste more clericorum semper indutum: cujus portentosis mendaciis in evertendis | Suikart. |
| omnium honoribus, ac inferendis nocumentis, tanta fides adhibita fuit, vt eius nutu, |
| metu, & relatione, vel spoliarentur innocui homines, præcipue Danorum nobiles, | Nobiles Daniæ data pecunia per fa tu um redemerunt vitam. |
| aut necarentur: quo factum est, vt trepidi innocentes, præsertim Daniæ magnates, |
| maximis muneribus datis, præsidio hujus abjectissimi scurræ bona redimerent, |
| ac vitam haberent precibus & pretio comparatam. Tandem eo Rege ( bimestri |
| spatio vix in factioso regimine completo) e Suetia, & Gothia in Daniam fugiente, |
| caliidus iste scurra Bremensis, satis prolixæ ætatis, muneribus opulentissimis |
| repletus, etiam extra Regis castra per sylvarum latebras fugere volens, a rusticis rebus | Scurra spoliatus. |
| omnibus spoliatus, & verberatus, vix vivus evasit. |
|
|
|
De naturalibus satuis, & Musica muta. |
|
CAP. XXXIII. |
|
| BONO lectori fastidiosum non sit adhuc intueri diversitatem | Fatui quidam astutissimi. |
| fatuorum: quorum aliqui ita astuti sunt in thesauris |
| aliorum jactura (vt supra dictum est ) colligendis, vt vix |
| fiscus tantum in promoto ære habeat, quantum hi detestabili |
| quæstu repositum servant. Quidam vero, licet rarissimi, |
| adeo applausibiles, ac frugi, vt dominis & principibus |
| suis in mortifera perplexitate constitutis, Laconico | Naturales fatui tolerandi. |
| more quædam verbula proferant, vnde vitam, patriam, |
| ac totam secuturam stirpem secretius fervent. Ita | Steno & Svanto principes Suetiæ. |
| duo illustrissimi viri, Steno, ac Svanto, in Sueticis regnis dudum a potenti Principe, |
| mortem eis machinante, fatuo credentes immunes abierunt. Quidam signis, |
| dum muti sunt, adulteria detegunt, quatuor ponentes calceamenta in scabello grabati | Pedes 4. in lecto absente marito. |
| vtriusque sexus, vt rediens maritus eo mysterio videat infamem fore in sua absentia |
| numerum quatuor calceorum ante lectum. Quidam proditores mutatione vestium | Proditores furum. |
|