| erga filios, quo eos efficiunt torpentes, ignavos, & effœminatos, Plato ipse in Gorgia | Indulgentia nimia perniciosa. |
| amplissime execratur. Immo & horribile flagellum subditi sufferunt, quoties eis |
| Princeps lascivis, effœminatisque moribus educatus, offertur habendus. Qualem | Flagellum horribile. |
| enim justitiam oppressis, qualem compassionem afflictis, quale denique virtutis exemplum |
| aliis vnquam præbebit ? qui prius imperium cum vitio sumpsit, quam scire potuit, |
| aut voluit, quam ardua virtutis via principatus fit acquirendus, ac omni |
| modestia manutenendus. |
|
|
De similitudine artium. |
CAP. V. |
|
| NAM sicut Musicus consonantibus choris efficit dulcissimum |
| melos, ita dispositis congruentibus accentibus, metrum |
| novit decantare Grammaticus. Est Grammatica magistra | Grammatica. |
| verborum, ornatrix humani generis, quæ per exercitationem | Reges barbari grammatica non vtuntur. |
| pulcherimæ lectionis, antiquorum nos cognoscitur |
| juvare consiliis. Hac non vtuntur barbari Reges: apud legales |
| dominos manere cognoscitur singularis, arma enim & reliquæ |
| gentes habent: sola reperitur eloquentia, quæ Romanorum | Eloquentia Romanorum. |
| dominis obsecundat. Hinc oratorum pugnam Civilis |
| juris classicum canit: hinc cunctos proceres nobilissima disertitudo commendat. |
| Qua de re P. C. curam habeatis, vt scholæ præceptores, tam Grammaticus |
| quam Orator, necnon Iuris civilis expositor, commoda sui officii percipiat sine diminutione. | Tempus semestre solvendi magistris. |
| Et ne aliquid relinquatur incertum, mox vt sex menses exempti fuerint |
| statutæ summæ consequantur predicti magistri mediam portionem: residua vero |
| queYWquæYanni tempora cum annonarum debita redhibitione claudantur, ne cogantur de alieno | Afflictio præceptorum. |
| pendere fastidio, cui piaculum est, vel horarum aliquo vacasse momento &c. Nam |
| si opes nostras scenicis pro populi collectione largimur, qui necessarii non sunt: | Comœdiæ hic taxantur. |
| quanto magis illis sine dilatione præbenda sunt ? per quos & honesti mores proveniunt |
| & palatio nostro sacuncta nutriuntur ingenia. Hæc autem præsentibus literarum | Ingenia facunda. |
| magistris venerando cœtui vestro præcipimus intimari, vt sicut nos agnoscunt |
| de suis commodis esse solicitos, ita a se profectus adolescentium enixius noverint nos |
| exigendos: vt quandoque ( referente Theoderico Rege II. lib. ) prudentia præditi, |
| publicis judiciis, & legationibus, sapientiæ ministerio valeant inservire. Magna | Ars magna contra artifices loqui. |
| etenim ars est, contra artifices loqui, & apud illos aliquid dicere, vel agere, |
| qui se putant omnia prævidere. Reliqua moderniora, |
| ac meliora circa vtilitatem scholarum, digne videri, |
| & æstimari possunt apud clarissimum |
| virum D. Brunum de |
| Hæreticis lib. VI. |
| cap. V. |
|