|
| SED heu dolor hic convivandi, aut congrediendi pacificus |
| modus, sæpe invalescente peste, sæpius annonæ caristia, ac | Convictus impeditur. |
| bello, & sæpissimæ invidia, & livore falsorum Christianorum, |
| et detestabili hæreticorum machinatione fuerat perturbatus: |
| sed nunquam in toto sublatus. Quia etsi tyrannorum |
| suspicione ( qua nihil frequentius est ) a mutuis congressibus | Suspicio tyrannorum frequens. |
| & commerciis multitudo, ne in vnum congrediatur, |
| vbique restringitur: tamen vt violentum crudeleque |
| imperium, atque intolerabile servitutis jugum efficacioribus |
| armis & consiliis quandoque excutiant, tempus aptum inveniunt, quo vel in campestri |
| judicio conveniant, vel nuptialibus festis, funeralibusque pompis, vel nundinis | Modus conveniendi. |
| intersint, aut publicis venationibus arcendarum noxalium bestiarum, præsidis |
| præcepto, vel communi vrgente necessitate congregentur, vel hostes a littoribus amoveant: |
| quo casu, & modo suscepto, dum nulla meliora supersint remedia, impacabili |
| furore succensi, in apertam proruunt rebellionem, ac quicquid atrocitatis | Gens provocatam indomabilis. |
| ex ea dependet, impigerrimo labore deducunt: nec a furiosa ferocia desinunt, donec |
| turmatim adaucti, arces & fortalitia tyrannicæ potestatis æquaverint solo, prout superioribus |
| libris in parte videtur expressum. Nolunt enim Gothi ac Sueci, servili | Servitus generis in Suetia et Gothia nulla. |
| conditione nunquam geniti, tanquam noxales bestiæ præter legem & æquitatem, |
| justo reddito, tributo ad insolita vel impossibilia coërceri, prout e veterum |
| immunitatibus illorum populorum licet intueri, quam felices semper (æquitate defensa ) | Principes potius amari curent qui timeri. |
| fuerant, & præsides eorum miserrimi, qui magis feroci præsidentia timeri, |
| quam amari conabantur. |
|
|
De ritu orandi in Ecclesiis. |
CAP. XX. |
|
| GENTES Septentrionales e pagis remotissimis ad Parochias baptismales |
| profecturæ, aliud genus armorum, præter ballistam, gladium, & securim, | Genera armorum. |
| non ferunt. Ballistas inquam, propter feroces bestias, vrsos præcipue |
|