| Ideoque cum a Vrbe in Montem aureum tumulandus efferretur, ab infinita turba |
| (planctu, gemituque plena)auditum est: Hic est vir misericordiæ, cujus justitia | Vir misericordiæ. |
| obiivionem non accipiet. Hic fuit oculus cæco, & per claudo, pater pauperum, |
| & omnium mœrentium infatigabilis consolator: quia ab infantia miseratio crevit |
| cum illo: cujus etiam ostium viatori patuit, & peregrino, prout & ego in veritate |
| comperi. Quotiescunque enim in causis piis ( præter quas nil vnquam petere habui) | Testimonium autoris. |
| domum eius accessi, toties mirifica consolatione repletus abscessi, multiplices |
| gratias Domino referens, quod adjutorem bonæ mentis & operum, eius instinctu |
| obtinere meruerim, præcipue tantum virum, & magnum amicum Dei: in quo felicissimo |
| ævo, & gloria sempiterna posteritas lætetur, |
|
|
De Medicis, & Medicinis. |
CAP. L. |
|
| LAVDANTVR fideles causidici, & advocati periti, | Advocati boni laudantur. |
| cum magna atque ardua negotia desenderint singulorum: |
| sed multo gloriosiores habentur, qui artis excellentia noverunt |
| expellere, quod mortem videbatur inferre, & salutem |
| reddere sub morbo periclitanti, de quo coactus fuerat |
| vehementi cruciatu desperare. Ars hæc celebris est, quæ in | Ars mediciæ celebris commendatur. |
| hominem plus invenit, quam in seipso cognoscit: periclitantia |
| confirmat, quassata corroborat, & futurorum præscia |
| dolorem extinguit, vel mitigat, ne causa succrescens incurabilius |
| inveniat nutrimentum. Propterea inter vtilissimas artes, quas ad sustentandum |
| humanæ fragilitatis domicilium, & indigentiam divina tribuerunt, nulla |
| præstare videntur aliquid simile, quam quod potest auxiliaris medicina conferre. ipsa | Medicina auxiliaris. |
| enim morbo periclitantibus materna gratiam semper assistit, ipsa contra dolores pro |
| humana imbecillitate confligit, & ibi eam sublevare nititur, vbi nullæ divitiæ, nulla |
| dignitas poterit subvenire. Obscura nimis est hominum salus, temperies e contrariis | Temperies. |
| humoribus constans, vbi quicquid horum excreverit, ad infirmitatem celeri |
|