| quercinis loco fœni, vel culmi, jumenta vescuntur. Aestate vero, in lucidissimis |
| noctibus pascua sumunt sub cura pastorum, propter improbos vermes, & bruchos: |
| quos ipsi custodes piceis sumis, vbique pinorum combustione flammantibus, | Bruchi fugantur funio piceo. |
| exurunt, aut arcent. Sed non ex integro: quia ingruente autumnali tempore, bruchi |
| ingrediuntur cutes macrorum boum, ibique hybernant, vt tempore vernali cutem | Bruchi intrant cutes boum hyematuri. |
| exeant, ac hospitem vexent: veluti erucæ folia arborum depascentes, in quibus seminario |
| folliculo hyemem inhæntes, transegerat quietiorem. Boves tamen, quibus vermes |
| hujusmodi sunt infesti, e cœtu aliorum, quantum industria permittit, seorsum |
| impinguandi, mactandique segregantur: tuncque dorsotenus velut cribrum cutis perforata |
| apparet, pretium sui diminuens aliena labe. In iis autem locis sanius conservantur, | Pretium minuitur aliena labe. |
| celeriusque impinguantur, vbi nec muscarum aculeis, nec bruchorum stimulis |
| agitantur, & fatigantur, & herbarum virentium satietate non privantur. Nec est |
| inconveniens, vt tempore famis veteribus confusis piscibus, vento maceratis, dum | Boves piscibus vescuntur tempore famis. |
| campi nivibus repleti sunt, vescantur, vt superius lib. IX. cap. XLIIII. pro |
| parte reperitur ostensum. Præterea ad hunc casum Plinius lib. XI, allegat Theophrastum |
| dicentem, boves vivo pisce vesci. Immo & lupulo e cervisia depurata |
| projecto, intantum vorando delectantur, vt saltum faciant more ebriosorum. Boum | Boves inebriati saltant. |
| vero attritis vngulis in asperitate glacierum, saxorum, ac arenarum, arvina vngendo |
| medentur agricolæ: etiam pice liquida vngendo pedes. Boum etiam, teste |
| Isidoro, in socios eximia pietas est: nam alter alterum inquirit, cum quo aratia collo | Pietas boum. |
| ducere solet, frequentique mugitu pium testatur affectum, si forte defecerit. Idemque |
| Ambrosius attestatur: Si mutetur bos compar, alius jugum trahere nescit. |
|
|
De Canibus, & eorum diversa natura. |
CAP. V. |
|
| ETSI canum diversitas, & mira propriætas in multis mundi |
| partibus, quasi omnibus, vel plurimis nota sit: attamen |
| Aquilonarium terrarum canes vti rigidiori cœlo, scilicet signo |
| Cynosuræ subjecti sunt, ita & audaciorem ferocitatem | Cynosura. |
| præ cæteris habere videntur. Hujusque rei exempla cum superiori |
| lib. V. cap. XII. nonnulla adducta sint, onerosum |
| non æstimabitur, vt similia jungantur eisdem, videlicet | Animalia duo hominibus pro solatio data. |
| homini data fuisse a divino numine duo animalia pro solatio |
| fidissima, canem videlicet, & equum: canem, vt custodem |
| CCCixi |
|