| villosum, & prolixorum pilorum subsuscorum: caudam vt vulpis, licet brevior, |
| sed crinium densiorum: vnde optima conficiuntur hyemalia capitum tegumenta. |
| Hoc igitur animal voracissimum est. Reperto nanque cadavere, tantum vorat, vt violento |
Modus egerendi. | cibo corpus instar tympani extendantur: inventaque angustia inter arbores, se stringit, |
| vt violentius egerat: sicque extenuatum, revertitur ad cadaver, & ad summum vsque |
| repletur: iterumque se stringit angustia priore, repetitque cadaver, donec eo consumpto, |
| aliud solicita venatione inquirat. Creditur a natura creatum ad ruborem hominum: |
| qui vorando, bibendoque vomunt, redeuntque ad mensam, noctes & dies |
Mechovita Polonorum historicus. | continuaturi, prout Mechovita in sua Sarmatia opinatur. Caro hujus animalis omnino |
| inutilis est ad humanam escam: sed pellis multum commoda, atque pretiosa. |
| Candet enim suscata nigredine, instar panni Damasceni, diversis ornata figuris: atque |
Pellis gulonina pretiosa. | pulchrior in aspectu redditur, quo artificum diligentia & industria, colorum conformitate, |
| in quocunque vestium genere fuerit coadunata: soli Principes, & magnatis |
Vestitus principum. | eo indumento tunicarum more confecto, hyemis tempore vtuntur: quia calorem |
| adducit citius, & eum diutius servat inductum: idque non solum in Suetia, & Gothia, |
| sed & in Germania, vbi raritas harum pellium majorem fortitur æstimarionem, quando |
| navigiis vna cum cæteris mercibus fuerit appretiata. |
| |
| |
| De honestandis hospitibus in harum pellium tegumentis. |
| CAP. VIII. | |
| NEQVE incolæ terrarum quæstus causa permittunt has |
| pelles educi in alienas regiones, cum & earum tegumentis |
| tractent in hyeme hospites honorabiliores: argumentum |
Hospites honorifice tractantur. | ostendentes sufficiens, sese nihil amœnius, clariusque |
| ducere, quam bonos hospites quovis tempore & |
| ordine magnificare, etiam in vehementi frigore, quando |
| inter alia beneficia lectos tam pretiosis pellibus stratos, |
| eisdem exhibent præparantos, prout XVI. libro de hospitalitate |
| gentis cap. XII. extitit declaratum. Sed neque |
| silendum existimo, quod dormientibus sub harum pellium tegumentis, evenire |
Somnia animalibus similima. | solent somnia, quasi eius animalis vitæ, naturæque conformia, in insatiabilitate |
| devorandi, & bestiis insidiis faciendis, & præcavendis: quod forsan sub ratione |
Causæ somniorum. | fit, vt qui species calidas, zinziber, aut piper comedunt, comburi videantur: & |
| saccharum manducantes, aquis suffocari credantur, prout Plutarchus habet in Problematibus |
| suis. Videtur & aliud subesse naturæ secretum, vt iis pellibus induti, |
| bibendo & comedendo nullum saturitatis vestigium relinguant. Intestina hujus |
| animalis, citharœdorum opera ad vsum chordarum ( voluptate gentium ) formata, |
Sonus raucus. | seu extensa, raucum generant sonum: qui temperamento chordarum dulcium cito resolvitur |
Vngulæ medicinales. | in amœnitatem. Vngulæ in modum circuli vertiginosis capitibus, ac tinnientibus |
| auriculis appensæ, celeriter recuperandæ sanitati prosunt. Sanguis eius |
Sanguis. | aquæ calidæ admixtus, venatoribus est pro potu: immo etiam melle rarissimo |
Aruina. | conditus, in nuptialibus triumphis propinatur. Aruina, seu pinguedo eius, putridis |
Vsus dentium. | vlceribus per modum vnctionis adhibita, celerrime sanitati confert. Dentium |
| vsus incantatoribus patrocinatur. Vngulæ prædictæ recenter extractæ, cattos, canesque |
| demonstrataæ fugant, quemadmodum aviculæ viso vulture, vel erythrotaone. |
| De modo |
| |