| Non enim tantam curam habent pro veteribus lupis intercipiendis, quam catulis ne | Lupi domesticati semper infidi. |
| coalescant, interficiendis. Quidam etiam e catulis sic interceptis. etsi domestici fieri |
| videantur in vinculis clausi, tamen sævissimi generis non obliti, quibusuis aliis |
| etiam volatilibus insidiantur. Fœtus tamen ex iis, & cane domestica procreatus, |
| valde inimicus efficitur in omne aliud luporum genus, quod gregibus insidiantur. |
| Est & genus luporum Thoes dictum, cæteris longitudine procerius, sed brevitate | Thoes. |
| crurum dissimile, velox saltu, venatu vivens, innocuum homini: habitum, non colorem |
| mutat: per hyemes hirtum, æstate nudum. Meminit Pau. Diaco lib. IIII. |
| cap. XXXVIII, lupum demonstrasse viam errabundo: quod portentoso eventui | Lupus ostendit viam errabundo. |
| veniet attribuendum, prout Vincen. lib. XXVII. cap. LXXXVII. |
| asserit, in territorio Gebennensium lupum quendam magnitudine corporis, ferocitate | Lupus devoravit plures homines. |
| aliis dissimilem, homines devorasse, & plusquam XXX. animas diversi sexus, |
| & ætatis vita privasse. Etiam lib. XXIX. cap XVI. luporum rabiem tantum |
| sæviisse, vt filios ab vberibus matrum interceperint laniandos. |
|
|
De Lutris, & earum diversitate, ac pellium falsitate. |
CAP. XVI. |
|
| LVTRÆ quadrato ore mordaces, vt castores: quibus similes | Lutræ. |
| in pellibus, triplo tamen longiores, & in Septentrionalibus | Nomina provinciarum Suetiæ. |
| aquis, præsertim superioris Suetiæ, Helsingiæ, |
| Medelpadiæ, Angermanniæ, Iempthiæ, & Bothniæ vtriusque |
| reperiuntur: quarum pelles, sicut castorum, atque aliorum |
| animalium, mira multitudine versus Moschovitas, & | Pelles exportantur. |
| exinde versus Tartaros exportantur: quia in iis locis frigidioribus, |
| pro humanis tegumentis, rerum commutationibus |
| potius, quam nummis avidissime comparantur. In Suetia |
| autem apud quosdam magnates adeo cicurantur, seu domesticantur lutræ, vt signo | Lutræ cicurataæ piscantur. |
| dato per cocum, vadunt in piscinam, piscem magnitudine ab eo designata |
| suscipientes, rursumque alium & alium, donec sufficit imperatis satisfecisse. |
| Caro eius solummodo valet pro bestiis venatione apprehendendis. In magno |
|