Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XIX. De Marduris, & Zebellis, ac pellibus eorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
![]() |
Marduri. | MARDVRI, ac zebelli, frigidarum regionum animalia |
Zebelli. | sunt, vniversis in nomine tantummodo nota: paucis tamen |
in proprietate virtutis: nisi e qualitate pellium, quales | |
bestiæ sint, agnosci possint. Id autem in eis deprehenditur, | |
quod valde agiles sunt in cursu, & saltu prævalentes. | |
Cauda pro temone. | Fere etenim vt sciuri, cauda quasi pro temone |
vtentes, de arbore in arborem, ramos, vngulis apprehendendo, | |
saltant: sed morsu terribiles sunt, pro sui generis | |
Dentes acutissimi. | exilitate. Dentes enim natura eis quasi novaculas dedit, |
& vngulas valde subtiles, & acutas. Sed vt caro ad nullum vsum valere dicitur, ita | |
& pelles horum animalium sunt plurimum appretiatæ, apud remotas præcipue nationes: | |
Differentia pellium. | quæ luxui magis intendunt, quam commoditati. At earum differentia in |
hoc deprehenditur, quod mardurinæ grossioris pili sunt a vertice ad caudam, non | |
autem econtra contrectatæ, pulchrum ordinem habentes: haud ita zebellinæ. , quæ a cauda | |
ad verticem contrectaræ, æqualem servant decore: quia villosiores sunt, & densiores pili: | |
Pelles corrumpuntur. | quæ ob id citius vermibus consumuntur, quam reliquæ pelles, nisi sint in continuo |
motu, aut absynthii ramis interpositis conserventur. Et si pelles zebellinæ ad apertum | |
Sol pellib’ obest. | solem siccandæ appenduntur, plus vno die consumuntur, quam tritæ, vel portatæ |
sorent per vnum annum. Vivens enim bestia semper latitat in vmbroso saltu, ex | |
Bestia latitans in vmbris. | insidioso quæstu avicularum quærens victum: libidinosissimum animal, & valde |
fœtidum in naturali congressu, vt infra de muribus Ponticis, seu hermelinis ostendetur. | |
Animal fœtidum. | Vtræque tamen pelles, hæ scilicet & istæ, pilos habent in tactu blandiores, satis |
Luxus vermib’ consumitur. | supervacaneum generantes luxum: qui vermibus tandem consumitur, ac moritur horis |
suis, postquam tanti empta sit voluptas aliena. In extremis Moschovitarum | |
sylvis zebellus nascitur, & magno terrarum, mariumque spatio deportatur ad alienigenas: | |
Metalla Molchi non habent. | quod vetusto gentis hujus Moschoviticæ artificio provenit: quæ mineras auri, |
aut argenti in terris suis ( amnibus, & paludibus plenis ) non obtinens, aurum | |
solidum & argentum, putrescentibus iis commerciis, magno suo lucio, mercatorumque | |
Ornatus hosti cedit. | miro quæstu pertrahere novit. Sed rursus metalla hæc, veluti ad prælia pro |
ornatu corporis, & jumentorum, vel potius vitæ pretio hosti exhibenda comportat. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>