| an e nubibus seculentis temere natæ deferantur. Id tamen compertum est, statim |
| atque deciderint, reperiuntur in visceribus herbæ crudæ non dum concoctæ. Hæ |
| more locustarum, in maximo examine cadentes, omina virentia destruunt, & quæ morsu |
| tantum attigerint, emoriuntur virulentia. Vivit. hoc agmen, donec non gustaverit |
Bestiolæ stato tempore moriuntur. | herbam renatam: conveniunt quoque gregatim quasi hirundines evolaturæ, sed stato |
| tempore aut moriuntur acervatim cum lue terræ: (e quarum corruptione aër fit pestilens |
| & afficit incolas vertigine, & ictero ) aut his bestiis, dictis vulgariter Lekat, |
Lekat Gothice vel hermelini. | vel Hermelini, consumuntur: vnde iidem hermelini pinguescunt, & reddunt pellium |
| mensuram longiorem. Et hæ quoque pelles decadum numero, præsertim XL. pelles |
| in quolibet fasciculo, vt zebellinæ, mardurinæ, vulpinæ, castorinæ, ac sciurinæ, |
Pelles decadum numero venduntur. | vel leporinæ, venundantur, atque navigiis in regiones longinquas exportantar. |
| Sophisticantur & illæ modo in lib. VI. cap. vltimo ostenso: quod attendant |
| atris chirothecis eas tangendo, qui emere volunt. Et hæc fideliter scribo, ne |
Cautela. . | dolosis artibus ob miserrimum lucellum intendant mercatores, qui putant impune |
| fallere Deum, vt hominem dolos & fraudes ignorantem. |
| |
| |
| De venatione hujus animalis. |
| CAP. XXI. |
| |
| QVALIT E R autem hermelini (vt vocabulo Italico, |
| immo & Gothico vtar )a venatoribus capiantur, & ad |
| quem vsum deputentur, paucis ostenditur, & in primis |
Hermelini capiuntur. | supradicta positione transversorum lignorum subtilissima |
| chorda adhibitorum: quæ(ingredientibus harmelinis tribus, |
| quatuor, vel octo simul ) mota, repente eos in sua pressura |
Modus alius capiendi hermelinos. | claudit: taliaque ligna, ob nimiam multitudinem harum bestiolarum, |
| passim sunt extensa. Item sunt & foveæ, seu fossæ oblongæ, |
| quibus supersternuntur subtilissima ligna, atque super |
Canes venantur hermelinos. | ea nix, vt qUasi appareat continuus, atque solidus campus: in quam fossam magno |
| numero cadentes bestiæ, a patrono loci, vel eius substituto captæ, occiduntur. |
| Item sunt & canes adeo celeres, & sagaces, vt eas comprehensas morsibus occidant, |
Sagittarii. | comportent, vel ante pedes patroni cumulando colligant. Item sagittarri inter adolescentes, |
| plurimi adeo triti sunt, vt nec in sagitta, nec in præda arripienda fallantur: |
Pelles pretiosæ. | Caro autem, hujus animalis, propter esum vilium escarum, nihil valet: sed pellis |
| sola: quæ propter candidissimum colorem in summis Principum vtriusque sexus |
Vestit’ illustrium personarum. | veneratur aulis. Licet ipsa bestiola sit luxuriossima, vt prædictum est: in vno tamen |
| admiranda, quod ad finem Maii certis diebus operam præstet propagationi: |
| &, ita naturæ legibus est contenta. Illustres personæ vtriusque sexus his pellibus continuo |
Mores petulantissimi. | candore interpositis raris caudis nigris, vtuntur, maxime in amplissimis vestium |
| fimbriis, antiqua honestate servatis. Sed heu dolor eo iam processit ille modus, |
| vt illo despecto vestes in mille partes discissæ, foris indicent, paruum intus adesse |
| pudorem, aut integritatem, vel pudicitiæ securitatem in ea æde, quando totus paries |
| foris, vel ruptus est, vel tot habet pro furibus intromittendis apertas fenestras, prout |
| superius lib. XIIII. cap. II. de pudico virginum ornatu erat dictum. Nec aliud hic |
| videtur expectandum, nisi quod Deus perdet omnes inique agentes supervacue. Honestis |
| tamen, ac legitimis personis, & conjugibus concessus est habitus, seu ornatus |
| iste pellium hermelinarum, & cujuscunque generis novis nuptis. |
| |