Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XLIIII. De eodem continuation
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ET cum Theatrum, quod est hemisphærium, Græce dicatur, | |
Amphitheatrum, quasi in vnum juncta duo visoria, recte | Amphitheatrum. |
constat esse nominatum: ovi speciem eius arena concludens, | |
vt concurrentibus aptum daretur spatium, & spectantes omnia | |
facilius viderent, dum quædam prolixa rotunditas vniversa collegerat. | Rotunditas prolixa. |
Itur ergo ad talia, quæ refugere deberet | |
humanitas. Primus fragili ligno confisus, currit ad ora beluarum: | |
& illud, quod cupit evadere, magno impetu videtur | |
appetere. Pari in se cursu festinat & prædator, & præda: | Prædator, & præda citissime concurrunt. |
nec aliter tutus esse potest, nisi huic, quem vitare cupit, occurrerit. Tunc in aëre saltu | |
corporis elevato, quasi vestes levissimæ supinata membra jaciuntur, & quidam | |
arcus corporeus supra beluam libratus, dum moras descendendi facit, sub ipso velocitas | |
ferina discedit. Sic accidit, vt ille magis possit videri mitior, qui probatur | |
illudi: alter angulis in quadrifaria mundi distributione compositis, rotabili facilitate | Illusus videtur mitior. |
præsumens, non discedendo fugit, non se longius faciendo discedit, sequitur insequentem, | |
poplitibus se reddens proximum, vt ora vitet vrsorum: ille in tenuem regulam | |
venire suspensus invitat exitiabilem feram: & nisi periclitatus fuerit, nil vnde | |
vivere possit, acquirit. Alter se gestabili muro cannarum, contra sævissimum animal, | |
ericii exemplo, receptatus includit: qui subito in tergus suum refugiens, intra se | Ericius se recludit in sphæram. |
collectus absconditur: & cum nusquam discessent, eius corpusculum non videtur. | |
Nam sicut ille veniente contrario revolutus in sphæram, naturalibus defensatur | |
aculeis, sic iste consutili crate præcinctus, munitior redditur fragilitate cannarum. | Fragilitas cannarum. |
Alii tribus ( vt ita dixerim ) dispositis ostiolis paratam in se rabiem provocare | |
præsumunt, in patenti area cancellosis se postibus occulentes, modo facies, modo | |
terga monstrantes: vt mirum sit evadere, quos ita respicis per leonum vngues | |
dentesque volitare. Alter labenti rota feris offertur: eadem alter erigitur, vt periculis | Spectaculum miserrimum. |
auferatur. Sic hæc machina ad infidi mundi formata qualitatem, istos sæpe refovet, | |
illos timore discruciat, omnibus tamen vicissim, vt decipere possit, arridet. | Machina infidi mundi |
Attamen his antiqua liberalitate constituta sunt præmia, vt miferis satiatis | |
justitia videatur habere vigorem, & illi pro intentato periculo, | Liberalitas antiqua. |
solatio non careant desiderato. Heu mundi error dolendus, | |
si esset vllus æquitatis intuitus, tantæ divitiæ pro vita | Error dolendus. |
mortalium deberent dari, quantæ in mortes | |
hominum videntur effundi. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>