|
| PLINIVS inter eos, qui vnquam naturalis historiæ argumentum attigerunt, | Plin. nat. histo. princeps. |
| atque etiam tractandum susceperunt, facile princeps, supra citato loco refert, |
| Evantem autorem Græcorum haud spretum tradere, que Arcades scribant, exgente | Evantes Græcus autor. |
| Antæi cujusdam forte electum ad stagnum quoddam regionis eius duci, vestituque |
| in quercu suspenso tranare, atque in deserta abire, transfigurarique in lupum, & cum | Homo in lupum transfiguratur. |
| cæteris eiusdem generis congregari per annos IX. Quo in tempore si homine se |
| abstinuerit, reverti ad idem stagnum: & cum tranavent, effigiem recipere, ad pristinum |
| habitum addito novem armorum senio. Hæc metamorphosis etsi Plinio vero |
| similis haud videtur, ac impudens mendacium esse opinatur: tamen ad Evantis, Agriopæ, |
| aliorumque autorum sententiam salvandam, in allegatis oris talia in hunc vsque |
| diem accidere, aliquot exemplis declarabitur. Quandocumque enim aliquis rerum novarum |
| præter divinam institutionem cupidus, sive Germanus, sive indigena, in collegium | Metamorphosis hominis in lupum. |
| istorum maledictorum hominum, qui in lupos, cum est integrum videbitur, |
| convertuntur, associari cupit, ita vt certis anni temporibus ad destinata loca, per omnem |
| vitam suam vna cum suis asseclis conveniat, damnumque ac mortem ipsam cæteris mortalibus, |
| & pecoribus inferat: hanc mutandi rationem, ipsi naturæ maxime contrariam, |
| a quodam hujus veneficii perito, per poculum cervisiæ propinando (dummodo | Modus vt homo in lupum convertatur. |
| is, qui huic illicito consortio applicatur, illud acceptat) certis verbis adhibitis consequitur. |
| Postea quando sibi consultum videbitur, hominis idæam, in cellarium aliquod, |
| aut abditam sylvam se conferendo, in lupi formam totaliter transmutare potest. |
| Denique hanc juxta placitum post aliquod tempus relinquere, atque illam |
| vicissim assumere sibi integrum est. |
|
|
De exemplis, in quibus homines in Lupos conversi sunt, & e contra. |
CAP. XLVII. |
|
| AC vt ad exempla perveniamus. Cum nobilis quidam longam |
| per sylvam iter faceret, aliquotque servilis conditionis | Rustici in Livonia servilis conditionis. |
| rusticos, hujus veneficii haud ignaros (quales plerunque istis |
| in oris reperiuntur ) secum ducebat: dies ad vesperam tendebat: |
| tum etiam in sylva pernoctandum erat, quia in proximo |
| nullum hospitium fuit: denique fame ac penuria premebantur. |
| Tandem vnus eorum repentinum consilium proponit, |
| cæteros debere esse quietos, nec Yllum tumultum, si |
|