Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. II. Adhuc de earum distinctione
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
![]() |
QVÆDAM etiam aves rapinis intentæ, vt superius dictum | Aves rapaces. |
est, societatem horrent. Nam propter aviditatem | |
prædandi, vel insidias explorandi, nec ipsæ conveniunt, | |
nisi lege conjugii: refugit enim avaritia consortium | Avaritia refugit consortium. |
plurimorum. Aves rapaces acuti visus sunt, quia indigent | |
ex alto remotius, profundiusque videre: quibus pennæ | |
fluunt, & redeunt ad vigorem: nec nisi duos producunt | |
pullos. Si plures, projiciunt eos, vt aquilæ. Omnes aves | |
prædatrices venantur prædam alterius generis, non de sua | |
specie, contra naturam piscium. Solus nisus expers est pietatis hujus. Aves prædatrices | Nisus. |
fugitivæ loris revocantur. Distinguuntur etiam aves in sumendis nutrimentis. | Aves prædatrices. |
Quædam enim carnes comedentes, incurvata rostra habet, vt eas teneant: quædam | |
grana comedentes, subtilia habent rostra, atque lata, sicuti aquaticæ, vt e profundo | |
victum rodant: quædam etiam rostra longiora habet, & hæ crura longiora: quædam | |
colla recta. Vulturum rostrum in senectute arcuatur. Bubo a reliquis avibus | Bubo a reliquis deplumatur. |
deplumatur. Reliquæ aves perdunt plumas in pullificatione. Est & genus avium | |
quoddam, præeminentes in medio capitis plumas instar galeæ habens. Vultur ea | |
quæ venatur, vel cum quibus pugnat, stupefacit alis percutiendo. Aquilarum pennæ | Pennæ aquilarum. |
mixtas reliquarum alitum pennas devorant, prout superius dictum est, de pellibus | |
luporum, & ovium: ita & cattorum, ac glirium. Est & alia differentia earum in | |
alis, vngulisque plurium, vel paucorum digitorum: quia pleræque quatuor digitos habent, | |
tres anterius, & vnum posterius. Bubo tamen duos ante, & duos post. | Bubo. |
Omnes autem aquaticæ pellem in digitis habentes, gregatim ambulant. | |
Picus marinus vncorum vnguium est, ideo semper in volatu. Nec | |
aves terrestres vncos habet ad ambulandum, præsertim in | |
petris, idoneos. Suntque brevioris colli, & | |
magnarum alarum. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>