Thessalia, vbi serpentum immanis est copia: quos dum escandi gratia insectantur, | Serpentes devorant ciconiæ in Thessalia. |
incolas liberant a magno veneni malo. Quare ibidem ciconiis honor, & immunitas |
est concessa, vt capitale fuerat, occidisse ciconiam, vti hominem. Nec dubium, |
eas castitatis sectatrices esse, fœdusque conjugii adinvicem servare. |
|
|
De naturali pietate Ciconiarum, & Ardea. |
CAP. XIIII. |
|
LOQVITVR etiam de earum pietate & clementia |
beatus Ambrosius in Hexameron. Nam depositi patris |
artus, per longævum senectutis plumis nudatos, circumstaris | Ciconiæ veteres ab juvenib’ nutriuntur. |
soboles pennis propriis fovet: & quid dicam ? collatitio |
cibo pascit, quando etiam ipsa naturæ reparat dispendia, |
vt hincinde senem sublevantes, fulcro alarum suarum |
ad volandum exerceant, & in pristinos vsus desueta membra |
reducant. Quis nostrum patrem ægrum non levare fastidiat ? | Exhortatio b. Ambrosii ad pietatem. |
quis fessun senem humeris suis imponat ? At vero |
avibus grave non est, quod pietate plenum est: vnde & avis hæc Romanorum |
vsu Pia vocatur. Est & aliud genus, Isidoro teste, meropes, sive gauli: qui parentes | Gauli. |
suos recondunt, & alunt, quando senescunt, deficiuntque volare &c. In partibus |
vero inferioris Germaniæ omnes ciconiæ sunt variæ, culmina ædium humanarum | Ciconiæ variæ in Germania. |
inhabitantes, eiusdem naturæ cum nigris in Septentrionem. Abituræ autem, |
vt dicit Perottus, in certo loco congregantur, ita vt nulla sui generis nisi captiva relinquatur. |
Domesticantur nigræ, & variæ: sed frigora intensa fortius tolerant |
nigræ. Est deinde alia avis palustris, Ardea dicta, in Septentrionem vt in plurimum | Ardea cinerei coloris. |
cinerei coloris, vnum intestinum sicuti ciconia habens: victum quærit in palustribus |
ripis, & aquis: præsenti capitulo juncta, propter magnam vtriusque concurrentem |
proprietatem. Ardea dicta est, quia ab arduo volatum nomen sumit: vnde |
altissimæ volat duplici ratione, aut scilicet ob metum accipitris, aut imminentes |
tempestates. Si vero accipiter eam in sublimi molestat, stercore misso in pennas | Stercus ardeæ. |
eius, eas putrescere facit: vbi Solinus scribit de Bonaso, qui spatio trium jugerum | Sterc’ bonasi. |
stercus post se mittit in venatorem, & maxima bestia Zubro secundum Albertum. | Zubro. |
Ita & lupus vrinam spargit in persequentem. Ardea, quæ paludibus inhæret, | Vrina lupi. |
motas sedes deserit, imbresque formidaris supra nubes volat, vt procellas imbrium |
non sentiat. Ardea, Plinio teste, cum in mediis arenis tristis extat, diras tempestates |
prænuntiat. Ardeæ vero albæ extra Aslogiam in Norvegia sunt | Ardea nuntiat tempestates. |
in maxima copia, vt stercoris vredine destruant arbores, & frondes |
subjectas nidis. Ita & in Hedensoe, non longe ab oppido |
Sundensi in Pomerania. |
|