Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. XIX. De Coruis syluestribus, & domesticis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
![]() |
QVARTO libro cap. XV. hujus voluminis, dictum erat | |
de legibus corvorum necandorum Islandiæ, atque que in ea terra | |
glaciali sunt ferocissimi corvi, etiam albi, ac vrsi albi, atque | |
Corvi albi atque cætera animalia alba. | reliqua ob frigoris asperitatem in aliis regionibus Aquilonis |
animalia alba, prout proxime superiori libro de leporibus, | |
ac vulpibus albis fuerat declaratum, & probatum. | |
Nunc vero quia specialiter de avibus est agendum, corvus | |
quoque veniet in proprietate sua perstringendus. Illud satis | |
Ferocitas corvorum communis. | arbitror dictum, que sive sylvestris sit, sive domesticatus, semper |
naturam sæviendi, rapiendi, & furandi habet, vt necessum sit vbique eius arcere | |
crudelitatem: in campo, ne devoret agnos: in domo, ne infantulis in cunis vagientibus | |
Aurum monedulæ non committendum. | eruat oculos: & in loculis, ne subtrahat æra, vt Cicero Valerio Flacco de monedula |
visus est dicere: Non plus aurum tibi, quam monedulæ committendum est. Ait etiam | |
Plinius monedulæ miram inesse furacitatem, præcipue auri & argenti. Monedula | |
Monedula. | dicta quasi monetam tollens, voceque juvenis imbuitur humana, vt amplius noceat, |
Spectra agris imponenda. | & præsertim agris triticeis: a quibus non nisi per spectra agris imposita, arcetur. |
Igitur vt de corvo candidos videatur exemplum, Perottus asserit, quod Alphonso | |
Corvus candidissimus. | Regi Siciliæ corvum candidissimum misit Rex Britannorum: alium etiam Rex Scytharum, |
aucupio mirabile: quo reliquos corvos, & phasianos venari solebat. Rursum | |
Corvi Romani multa millia nummorum meruere prolatis quatuor verbis. | si Scythæ saltem Europiani agnoscere vellent, quanta docilitate polluerint Romani |
corvi, intelligerent eosdem plus, videlicet quadraginta millia florenorum meruisse, prolatis | |
quatuor adulatoriis verbis, quam forsitan multi Britarmorum Scytharumque Reges toto | |
ævo vniversis canibus, aut corvis, vel etiam falconibus acquirere valuerunt. Idque talimodo | |
accidisse scribitur: Redeunti Cæsari Augusto in curru triumphali, gesticulatoris | |
Verba vnius corvi. | cujusdam corvus singulariter institutus, hæc verba locutus est: Ave Cæsar, Victor, |
Imperator. Qui ob id viginti millibus nummorum aureorum emptus est. | |
Verba alterius. | Sed multo pluris alius cujusdam sutoris corvus, qui Cæsari dixit: Opera & impensa |
perdita. Vtcunque se habeant hæc trita adagia in Latio, certum est, omnes corvos | |
totius Aquilonis nunquam pro verbis, & vocibus suis recepisse mercedem, | |
licet | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>