| adamant verba, quæ loquuntur, cura atque cogitatione intentionem non occultantes. |
| Constat emori victas difficultate verbi, ac nisi subinde eadem audiant, memoria falli. |
| Hilarantur verbum audientes sæpius repetitum. |
|
|
De Gryphis, & aliis Avibus. |
CAP. XXVII. |
|
| NEQVE Plinio, neque Alberto physica ratione aliqui videntur |
| gryphi esse in rerum natura, nisi secundum traditiones | Gryphi forma qualis tandem est. |
| historiarum. Dicunt enim eos antrorsum aquilæ formam |
| effigurare in capite, rostro, alis, ac anterioribus pedibus, |
| licet multo majori quantitate: in posteriori vero |
| parte, cauda, cruribus imitari leonem: & in aquilinis |
| vnguibus longos habere vngues, in leoninis vero, breves |
| & magnos: e quibus scyphi fiunt, vti ex ovis struthionum |
| ad bibendum: & ideo quosdam longos, quosdam | Scyphi ex vngulis gryphonum, eti ovis struthionum. |
| breves gryphorum vngues inveniri. Habitant in Hyperboreis montibus, infesti maxime |
| equis, & hominibus: tantaque fortitudine præditi, vt equum, & armatum sessorem |
| rapiant. Isidorus tamen dicit, eos gryphos ea ratione vocari, quasi animalia quadrupedia, |
| ac pennata: vivereque in montibus prædictis, equis infestos, etiam vt hominem | Gryphi. |
| decerpant. In Asiatica Scythia terræ sunt locupletes, sed inhabitabiles, referente |
| Solino. Nam cum auro & gemmis affluant, gryphes vniversa tenent, alites |
| ferocissimæ, & vltra omnem rabiem sævientes: quarum immanitate obsistente, advenis | Alites ferocissimæ. |
| rarus accessus est. Visos quippe decerpunt, velut geniti ad plectendam avaritiæ |
| temeritatem. Arimaspi cum his pugnant, vt lapides, qui ibi sunt, intercipiant: exquibus | Arimaspi. |
| sunt smaragdus, cyaneus, & crystallus. Dicitur etiam lib. de nat. rerum, |
| gryphes esse quadrupedes, capite & alis aquilæ similes, sed multo majores. In nido | Gryphes. |
| suo lapidem agathen ponunt, nec dubium, quin ad aliquid vtilem. Hi equis, & hominibus |
| maxime infesti sunt, ita vt homines armatos præliando superent, & occidant. |
| Dicuntur aurum effodere, et in effossi inspectione gaudere. Gryphem in India, | Aliger gryphes. |
| teste Volaterano, quadrupedem esse aligerum tradunt, viribus potentem, leonis more |
| recurvis vnguibus, dorso nigrum, priori parte purpureum, alis albicantibus, ore |
| aquilino, igneis oculis, captu haud facilem, nisi pullum. Præterea nidificare in altis |
|